{"id":216,"date":"2013-03-01T17:27:21","date_gmt":"2013-03-01T17:27:21","guid":{"rendered":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/otia-de-mahomete\/"},"modified":"2013-03-01T17:27:21","modified_gmt":"2013-03-01T17:27:21","slug":"otia-de-mahomete","status":"publish","type":"page","link":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/otia-de-mahomete\/","title":{"rendered":"Otia de Mahomete"},"content":{"rendered":"<p align=\"justify\"><strong>Otia de Machomete &lt;Carmen De Machomete&gt; (c.1137-1155).<\/strong><\/p>\n<p>Quisquis nosse cupis patriam Machometis et actus [acta B],<br \/>otia Walterii de Machomete lege.<br \/>Sic tamen otia sunt et [et: om- A] esse negotia credas,<br \/>ne spernas quotiens otia forte [fronte, B] legis.<br \/>Nam si uera mihi dixit Warnerius abbas,<br \/>me quoque uera loqui de Machomete puta.<br \/>Si tamen addidero uel dempsero sicut et ille<br \/>addidit aut dempsit, forsan, ut esse solet,<br \/>spinam deuita, botrum decerpere cura;<br \/>botrus enim reficit, uulnera spina facit.<br \/>Abbas iam dictus monacho monachus mihi dixit,<br \/>immo testatus est mihi multotiens,<br \/>quod quidam cui nomen erat Paganus, honestus,<br \/>clericus et Senonum magnus in ecclesia,<br \/>secum detinuit aliquanto tempore quemdam<br \/>qui Machomis patriam gestaque dixit ei.<br \/>Qui de progenie gentili natus et altus,<br \/>Christi baptismum ceperat atque fidem:<br \/>ergo se puerum dedicisse legendo professus<br \/>quidquid scripturae de Machomete sonant,<br \/>dixit eum genitum genitoribus ex idumaeis<br \/>et Christi doctum legibus atque fide.<br \/>Rethor (sic), arismeticus (sic), dialecticus et geometer<br \/>musicus, astrologus, grammaticusque fuit.<br \/>Qui licet, ut liber, excelleret artibus istis,<br \/>ex seruis seruus ortus et altus erat.<br \/>Seruus erat domini cuiusdam nobilis atque<br \/>castellis, opibus diuitis et populo.<br \/>Qui licet omnibus his et pluribus esset abundans,<br \/>more tamen gentis illius et patriae,<br \/>merces mutandas, species quoque pro speciebus,<br \/>longe per seruos mittere suetus erat;<br \/>sed magis arbitrio Machometis quaeque fiebant,<br \/>utilior reliquis, plusque fidelis erat.<br \/>Illis temporibus et in illis partibus unus<br \/>uir fuit, egregii nominis et meriti,<br \/>conuersans solus inter montana rogansque<br \/>pro se, pro populo, nocte diemque Deum<br \/>more prophetarum gnarus praenose futura,<br \/>totus mente polo, carne retentus humo.<br \/>Vicinis igitur de partibus atque remotis<br \/>multi gaudebant eius audire locum.<br \/>Consilio cuius, prece, dogmate quisque refectus<br \/>regrediebatur laetior ad propriam [propria B].<br \/>Sic etiam Machomes deuotus uenit ad illum,<br \/>recte uiuendi discere dogma uolens.<br \/>Quo uiso, Sanctus, admoto lumine mentis,<br \/>intus possessum daemone nouit eum,<br \/>et, cruce se signans, \u00abPossessio daemonis\u00bb, inquit,<br \/>\u00abuas immunditiae, fraudis amice, fuge!<br \/>Quid luci tenebrae, uel quae conuentio Christi<br \/>ad Belial? Tecum portio nulla mihi.\u00bb<br \/>His Machomes motus et scrutans intima cordis<br \/>et manuum, talem se reperire nequit;<br \/>unde satis supplex humilisque requirit ab illo,<br \/>quare tam grauiter corripuisset eum.<br \/>Sanctus ei: \u00abVere possessio daemonis es tu;<br \/>lex sacra, sacra fides, te tribulante, ruet.<br \/>Coniugium solues, corrumpes uirginitatem,<br \/>iudicioque tuo castus adulter erit;<br \/>exlex legitimum damnabit iniquus amicum<br \/>iustitiae, pietas impietate cadet.<br \/>Tu facies, mentis ut circumcisio non sit,<br \/>ut redeat carnis, ut sacra cesset aqua,<br \/>utque loquar breuiter [breuius B], Adam ueterem renouabis<br \/>atque nouas [noui A] leges ad nichilum rediges.\u00bb<br \/>Tunc Machomes constanter ait se malle cremari<br \/>quam pro se leges ad nichilum redigi.<br \/>Vir tamen ille Dei nichilominus increpati illum<br \/>aque [eque B] sua facie iam procul ire iubet.<br \/>Abscedens Machomes et Sancti dicta reuoluens,<br \/>innumeras animo fertque refert(que) uices.<br \/>Nam de se Sancto plusquam sibi credere coepit,<br \/>et sicut mentem sic uariat faciem;<br \/>iamque satis posset aduertere quilibet illum,<br \/>non proprii iuris esse sed alterius.<br \/>Daemon enim ducebat eum quocumque uolebat,<br \/>permissuque Dei prospera cuncta dabat.<br \/>Qui, proprium tamen ad dominum, de more reuersus<br \/>exequitur solitum sedulus obsequium;<br \/>conseruos ad se uocat; adsunt: imperat illis;<br \/>illius imperiis accelerando fauent.<br \/>Serica cum tyriis et murice pallia tincta,<br \/>plurima praeterea quae pretiosa putant,<br \/>de domini sumunt thesauris atque camelos<br \/>ex ipsis onerant; sic iter arripiunt.<br \/>Aethiopas igitur, Persas Indosque petentes,<br \/>merces mutandas mercibus instituunt.<br \/>Non sic ad uotum Machometis esserat unquam,<br \/>nec tantum domino proderat ante suo:<br \/>nam rediens, commissa sibi duplicata reportat;<br \/>quaedam, multa magis quam triplicata refert.<br \/>O(h)! diuorum scrutator iudiciorum<br \/>quis queat esse? Malis plus sua uota fauent.<br \/>Sed si credamus rationi christicolarum,<br \/>quam sacra lex firmat, quam tenet alma fides,<br \/>retribuit Deus ista malis propter bona quaedam,<br \/>quae quandoque amli, parua licet, faciunt.<br \/>Econtra nemo tam sancte uiuit ad unum,<br \/>quin aliquando manu, mente uel ore cadat.<br \/>Hic igitur premitur ut et hic deponat amurcam<br \/>quam de peccato contrahit exul homo.<br \/>Sic Iob, sic Machomes (bonus hic, malus ille) fuerunt;<br \/>nunc habet hic requiem, sustinet ille crucem:<br \/>taliter Antiochus, Machabaei taliter; hi nunc<br \/>felicet gaudent, nunc miser ille dolet.<br \/>Pressuras Sancti sic omnes paene tulerunt,<br \/>ut dolor iste breuis gaudia plena daret.<br \/>Iam non turberis, Domino si iudice, iustis<br \/>hic mala proueniunt, uel bona saepe malis.<br \/>Diuitis esto memer quem Lazarus ille rogaba,<br \/>cuius lingebat ulcera lingua canum:<br \/>Diues inhumanus modo tormentatur in igne,<br \/>nunc Abrahae gaudet Lazarus in gremio.<br \/>Sic Nero, sic Decius, Datianus, Maximianus<br \/>presserunt Christi tempore membra suo,<br \/>et caput ipsorum (Christum loquor) in cruce misit<br \/>gens cui promissus et cui missus erat.<br \/>Ille resurrexit, ascendit, regnat et illuc<br \/>membra trahit secum iugiter ipse sua.<br \/>Sic antichristos uermis qui non morietur<br \/>rodet, et Inferni flamma uorabit eos.<br \/>Talibus exemplis sta firmus, cum mala iustis<br \/>uel bona non iustis sape uenire uides:<br \/>nam, quod de Domino testatur Lectio sacra,<br \/>iudicium iustis exeret hic patiens.<br \/>Quod quia tangendum uisum fuit utile, noster<br \/>est intermissus ad modicum Machomes.<br \/>His intermissis, redeuntes ad Machometem,<br \/>texere propositum iam satagmus opus.<br \/>Tempus adest quo mortuus est dominus Machometis,<br \/>et sine prole manet uxor, et absque uiro.<br \/>Sed sicut domino Machomes fuit ante fidelis,<br \/>sic etiam dominae subditur imperiis.<br \/>Seruit ei, dat consilium, procurat agenda,<br \/>plus solito dominae multiplicauit opes.<br \/>Postquam post domini decessum transiit annus,<br \/>disponit iuuenis nubere iam domina;<br \/>secretoque uocans Machometem tempore, dicit:<br \/>\u00abSum iuuenis, sexu femina, res fragilis;<br \/>possideo seruos, ancillas, praedia, uillas;<br \/>sunt castella mihi, sunt etiam proceres;<br \/>sum uiduata uiro, natis et utroque parenti,<br \/>ignoro prorsus qualiter ista regam [geram B].<br \/>Ergo tu, qui consilio callere probaris,<br \/>praemeditare mihi quae facienda probes.<br \/>Vtile consolium rogo prouideas et honestum;<br \/>nunquam laude carent haec duo iuncta simul.<br \/>Sit persona decens, sapiens et strenua, sit quae<br \/>non minuat nostrum nobilitate genus.<br \/>Denique, ubi talis sit ut esse per omnia dignum,<br \/>illum me nemo iure negare queat.\u00bb<br \/>Respondit Machomes: \u00abOperam dabo nocte dieque;<br \/>forsitan inueniam qui deceat dominam.<br \/>Sed, quia uix talis in multis inuenietur,<br \/>quod quaeris longi temporis esse reor.<br \/>Non diffido tamen, quia si Deus ista futura<br \/>praeuidit, non est cur remanere queant.\u00bb<br \/>His dictis, Machomes abscedens, peruigil instat,<br \/>si quoque forte modo ducere possit eam.<br \/>Transierant uix octo dies cum subdolus ille,<br \/>ueracem simulans, praemeditatus adest.<br \/>Vultum demittit [omittit B], oculos grauat, afficit ora,<br \/>mentitur facie relligionis opus.<br \/>Pallidus apparet, ut quilibet hunc heremitam<br \/>aut anachoretam iudicet aut monachum;<br \/>talem se simulat ut dicere uera putetur,<br \/>cum dominam fallet, falsa loquendo sua;<br \/>rhetoricosque suis uerbis miscendo colores,<br \/>cum domina tanquam Tullius alter agit.<br \/>\u00abSi iuueni nubas quem nobilis ordo parentum,<br \/>quem decus atque decor, strenuitasque leuet,<br \/>depopulator erit rerum fortasse tuarum;<br \/>uastabit uillas, praedia destituet,<br \/>omnia consumet uiuendo luxuriose:<br \/>que modo diues eras, ad breue pauper eris;<br \/>quodque puto grauius, te spernens, fiet adulter;<br \/>unde, timens capiti, non eris causa loqui.<br \/>Qua re consilium dominae, me iudice, non est<br \/>nobilis et iuuenis quaerere coniugium.<br \/>Sed iam de senibus tecum, puto, mente reuoluis:<br \/>ille uel ille senex est bonus, est sapiens;<br \/>congruit ille mihi bene, me reget et sapienter<br \/>omnia disponet; nubere quaero seni.<br \/>Sed non hoc quaeras, quia non sibi conuenienter<br \/>iunguntur iuuenis femina uirque senex.<br \/>Illa calore uiget, nitida cute, corpore recto:<br \/>pallidus, incuruus, sordidus, ille tremit.<br \/>Illa iuuentutis amplexus factaque quaerit.<br \/>[falta un pent\u00e1metro]<br \/>Ille dolet, tussit, emungitur, excreat; illa<br \/>sanior et iuuenis pene nihil patitur.<br \/>Auditus, gustus, olfactus, uisio, tactus,<br \/>integritas mentis in sene deficiunt;<br \/>sed, nisi turbetur casu, natura iuuentus,<br \/>sensibus his sanis, laeta uigere solet.<br \/>Cum sibi dissimiles ita sint iuuenesque seneque,<br \/>cum sene quo pacto copula stet iuuenis?<br \/>Non igitur iuueni, qualem praediximus ante,<br \/>nec cuiquam uetulo conueniat domina [dominae A].<br \/>Vt uulgare loquar, praesumo docere Mineruam: [cf.simplicius multo est &#8216;da pedicare&#8217; Latine<br \/>\u00a6dicere: quid faciam? crassa Minerua mea est, Priapeum III, 9-10]<br \/>non praesumo tamen, actito iussa mihi;<br \/>et solet hoc multis contingere res alienas<br \/>multotiens melius quam proprias agere.<br \/>Et quod non fallat haec in me regula, nosti<br \/>namque tuis semper postposui propria:<br \/>dum tibi uir uixit, me nemo fidelior illi;<br \/>nemo tibi uiduae me fuit utilior;<br \/>cumque tibi maneam tuam commodus atque fidelis,<br \/>cur dubites nostro credere consilio?<br \/>Quodque loquar dominae non mentem, non grauet aures<br \/>cum cupiam tibi plus quam mihi proficere.\u00bb<br \/>Illa refert: \u00abConstata, Machomes, te ueram locutum;<br \/>et debere tibi credere me fateor.<br \/>Dic igitur quodcunque placet, quodcunque uidetur;<br \/>consilium, credo, credere non renuam [tenuam A].\u00bb<br \/>Tunc Machomes solito factus securior, illi<br \/>iam reserare parans abdita cordis, ait:<br \/>\u00abQuae modo sunt domini dominaeque fuisse probantur,<br \/>ancillae, serui, praedia, prata, domus,<br \/>uillarum reditus, terrarum commoda cuncta,<br \/>a puero semper nota fuere mihi.<br \/>Nullus de seruis dominae sic omnia nouit,<br \/>nullus ei tantum commodus esse potest;<br \/>et, nisi seruili sub conditione tenerer,<br \/>nobilium nulli nuberet utilius.\u00bb<br \/>Talibus auditis, ut prudens atque modesta,<br \/>responsum tali temperat illa modo:<br \/>\u00abConsilium quod das nec prorsus dico probandum,<br \/>nec prorsus dico quod reprobare uelim;<br \/>nam quod de iuuenum dixisti nobilitate,<br \/>ut patet in factis, nemo negare potest;<br \/>uix etenim uideas cum nobilitate iuuentam<br \/>quin sit contemptrix, prodiga, uana, procax [loquax B],<br \/>sic etiam constat te rea fuisse locutum,<br \/>quod senis et iuuenis copula non deceat;<br \/>et bene monstrasti disconuenientia quare<br \/>iungi non debent; id placet, idque probo.<br \/>Sed quod me dicis tibi nubere conuenienter,<br \/>nulla mihi ratio persuadere potest.<br \/>Si dominae serus iungatur, nemo tacebit;<br \/>ridendi causas omnibus ipsa dabo.<br \/>Clamabunt omnes, simul omnes improperabunt,<br \/>et dicent omnes: femine uirque simul,<br \/>quae solet esse super, nunc subiacet; et dominari<br \/>quae solet, ancillae nunc gerit officium.<br \/>Quodque magis timeo, quoniam magis est pudibundum,<br \/>dicent me quondam succubuisse tibi;<br \/>quod si uel leuiter submurmuret unus ad unum,<br \/>id quoque si sciero, me puto malle mori.<br \/>Est etiam procerum mihi copia, qui mihi debent<br \/>temporibus certis reddere seruitia;<br \/>quos puedeat seruire mihi si nupsero seruo;<br \/>sic honor, et nostrae sic minuentur opes.<br \/>Quin etiam serui, conseruum despicientes,<br \/>nec tua curabunt nec mea iussa sequi.<br \/>Sic et quae spondes ex te mihi commoda perdam,<br \/>quaeque putas per te damna cauere feram.\u00bb<br \/>Cautus ad hace Machomes aurem patienter habebat,<br \/>cordis in arcano singula uerba locans;<br \/>oreque compresso, modicum silet, ut uideatur<br \/>responsum magni ponderis esse suum;<br \/>inde leuans oculos et [te B] donare placebit,<br \/>quae metuis poterunt nulla nocere tibi;<br \/>nobilis aut serus, tibi uel mihi nemo resistet;<br \/>aut timor hos subdet, aut sociabit amor.<br \/>Vnde tuam nemo praesumet laedere famam,<br \/>sed benedicetur nomen ubique tuum.<br \/>Diuitiae crescent, augmentabuntur honores,<br \/>et procerum solitor maior erit numerus.<br \/>Multiplicabuntur reditus, augebitur omne<br \/>quod minus esse solet, uillula, uicus, ager:<br \/>et, quod promitto si non erit, excute dentes,<br \/>aut fodias oculos, aut mihi tolle caput.\u00bb<br \/>Tam magnis igitur promissis illa ligata,<br \/>si proceres laudent, nubere spondet ei.<br \/>Tunc Machomes gaudens exit festinus ab illa;<br \/>ad proceres ambit; munera magna parat.<br \/>Hunc trahit in partem, secreto postulat illum;<br \/>hunc sibi promissis allicit, hunc precibus.<br \/>Aurum promittit, argentum, pallia, uestes,<br \/>quidquid amat mundus, quidquid habere cupit [potest B].<br \/>Rem tamen occultat, nisi qui [cui?] firmauerit ante<br \/>quod ferat ex toto corde iuuamen ei.<br \/>Postquam per partes Machomes sic quemque ligauit,<br \/>ut nulli retro cedere iam liceat;<br \/>consilio prudens, omnes conduxit in unum,<br \/>et quo res tendat omnibus innotuit:<br \/>scilicet ut liber fiat, laudantibus illis,<br \/>et per eos dominae possit habere thorum,<br \/>iamque manumissi sibi reddere non grauet illos<br \/>antea quae domino debita reddiderant.<br \/>O coecum uirus quo turget iniqua cupido,<br \/>quo semel imbutus se quoque nescit homo!<br \/>Hos ita coecauit nummi species, rubor auri,<br \/>quod faciunt dominam ducat ut ille suam:<br \/>cuius erant domini fiunt ob munera serui;<br \/>libera supponunt colla manusque iugo.<br \/>Ad dominam properant et quod Machometis ab ore<br \/>audierant, illi persuadere student:<br \/>\u00abSi dominus noster\u00bb, dicunt, \u00abtuus ille maritus,<br \/>nobilis et sapiens, non moreretur adhuc;<br \/>non tibi uicinus praesumeret ullus obesse;<br \/>externos etiam subderet ille tibi;<br \/>omnia curaret, disponeret omnia; nulla<br \/>morderet mentem sollicitudo tuam.<br \/>Sed quia mortuus est et te sine prole reliquit,<br \/>atque remanserunt multa gerenda tui,<br \/>est opus ut nubas, quia non potes absque marito<br \/>pondera curarum, femina, ferre diu.<br \/>Sed, uiuente uiro, constat quod casta fuisti;<br \/>post obitum cuius haec quoque fama manet,<br \/>unde timebamus ne forte tibi statuisses,<br \/>sic semper uitam ducere uelle tuam.<br \/>Hac igitur causa conuenimus ut uerearis<br \/>tot uel tantorum sperne consilium.<br \/>Nube uiro, quia si de te non uenerit haeres<br \/>qui teneat terram, te moriente, tuam,<br \/>omnia quae tua sunt miserabiliter rapientur,<br \/>particulamque uolet quisque tenere suam.<br \/>Immo, si fuerit quis fortior, omnia tollet,<br \/>si quis ei contradixerit ense cadet;<br \/>et nos aut poenis aut morte peribimus omnes,<br \/>si non tu serui subiiciamur ei.<br \/>Quae mala iure tibi uertentur ad impietatem<br \/>si, non contemnens, nubere nolueris.\u00bb<br \/>Illa refert: \u00abEtsi non nubere proposuissem,<br \/>propositum pietas uinceret et ratio;<br \/>sed constat mecum me nil proponere magnum<br \/>quod non ex uestro pendeat arbitrio;<br \/>ergo personam mihi quaerite conuenientem,<br \/>quae mihi, quae uobis utilis esse queat;<br \/>si tamen ille [illa?] mihi fuerit minus utilis, opto<br \/>consilium uestrum non minus inde sequi.\u00bb<br \/>Hoc uerbum statim rapuere loquentis ab ore,<br \/>quod procerum placitum spondeat illa sequi;<br \/>tunc quidam fortasse senex, cui credere dignum<br \/>monstrabat grauitas canaque caesaries,<br \/>antiquos annos memorans et gesta priorum<br \/>alloquiis dominam talibus aggreditur;<br \/>Principio nullus seruili conditioni<br \/>subditus est, omnis tunc homo liber erat,<br \/>sed quia primus homo peccauit transgrediendo,<br \/>peccati poenae subditur omnis homo.<br \/>Vnde recens natus, si uiuat nocte uel una,<br \/>primi peccati sorde nec ipse [ille B] caret,<br \/>et, nisi mundetur sacri baptismatis unda,<br \/>semper ei coeli ianua clausa manet.<br \/>Hoc quoque mundatis transgressio contulit illa<br \/>quod peccare, mori, nemo carere potest;<br \/>qui, nisi peccasset, potuisset utroque carere,<br \/>et modo sub neutro posteritas gemeret;<br \/>sed sub utroque gemit, et Chau [Cham] contraxit ab illo<br \/>quod legitur nudum non tacuisse patrem.<br \/>Sed quia fortasse dominae non uenit ad aures,<br \/>non reor indignum si referatur [reseratur B] ei.<br \/>Cum genus humanum Deus ob peccata sub undis<br \/>delesset, solis octo superstititbus,<br \/>obdormisse Noe legitur; detexta pudenda<br \/>eius erant; uidit Cham sine ueste patrem,<br \/>detulit ad fratres; fratres doluere, pudorem<br \/>patris texerunt: nota fuere patri,<br \/>qui contristatus, Cham suposuit maledicto,<br \/>et semper seruum fratribus instituit.<br \/>Ex hoc cepit homo causas homini dominandi;<br \/>ex hoc seruilis sumpsit origo caput [ex hoc seruile sumpsit habere caput B].<br \/>Sed quia peccauit Cham uel Chanaam modo seruit<br \/>qui sequitur Iaphet, Sem quoque liber erit;<br \/>nam, si quis peccat, peccati seruus habetur,<br \/>eque Deo natus crimina cuncta fugit;<br \/>non peccando, Dei iam filius esse docetur<br \/>nec seruus dici iure nec esse potest.<br \/>Hoc Iesus dicit et apostolus ille Iohannes:<br \/>hic euuangelio non mihi quaero fidem.<br \/>Hos quoniam testes constat non posse refelli,<br \/>liber erit meirto quisque fidelis homo.<br \/>Esta autem domiane seruorum copia multa,<br \/>inter quos unus omnibus est melior;<br \/>qui bonus et sapiens, qui strenuus atque fidelis,<br \/>qui ualidus membris, qui specie nitidus;<br \/>digne rex posset, uel princeps quilibet esse,<br \/>si non ex seruis eius origo foret.\u00bb<br \/>Tunc, uelut ignorans quod de Machomete loquantur,<br \/>callida responsum dissimulando dedit:<br \/>\u00abQuem mihi laudatis ignoro, sed ex(h)ibeatur<br \/>et fiat liber; sim sua, sitque meus.\u00bb<br \/>Praesentant proceres Machometem, suscipit illa;<br \/>de seruo liber protinus efficitur.<br \/>Tractatur de coniugio; consentit uterque,<br \/>et modico lapso tempore conueniunt.<br \/>Gaudia [Grandia B], prandia, fercula, pocula, uasa, ministros,<br \/>pransores, cytharas, cimbala, sitra, lyras,<br \/>pallia, cortinas, aurum, lapides pretiosos,<br \/>ornamenta domus, quis numerare queat?<br \/>Auceps, uenator non defuit; ardea, cygnus,<br \/>grus [grux B], pauo, mergus, adest ursus, aper, caprea.<br \/>Festiuos egere dies dum festa fuere;<br \/>sed dolor infestat festa repente grauis:<br \/>nam Machomes morbo qui dicitur esse caducus,<br \/>arreptus, dominae concidit [arreptus, transp. B] ante pedes.<br \/>Membra uolutat humi, decurrunt ore saliuae;<br \/>iam quasi defunctum flet domus et domina;<br \/>peneque deficiens, nimio confecta dolore,<br \/>quod spes quae [quod B] fuerat de Machomete perit.<br \/>Ad thalamum properat et claudens ostia post se,<br \/>ut dare solamen nemo ualeret ei.<br \/>Ingeminat luctus, uestes a pectore scindit,<br \/>abrumpit crines, unguibus ora secat.<br \/>Interea Machomes, animo flatuque resumpto,<br \/>tristitiae causas quaerit et audit eas,<br \/>et dominam quaerit, tahlamos intrasse [intrare B] docetur;<br \/>praecipit ut ueniat, ostia clausa uetant.<br \/>Tunc per se Machomes accedit et ostia pulsat;<br \/>quae pulsata diu, uix reserantur ei.<br \/>Ingressus dominam solari temptat, at illa<br \/>nullum solamen ex ratione capit.<br \/>Blandiri dominae Machomes molitur, at illa<br \/>pro blandimentis euomit opprobria;<br \/>commendat Machomes illis nobilitatem,<br \/>illi de seruis exprobat illa genus.<br \/>At Machomes, quanquam sibi sit patientia falsa,<br \/>parce [* B] tamen dominae sustinet opprobria,<br \/>scilicet ut longo tandem satiata furore<br \/>uel sic suscipiat quae rationis erunt.<br \/>Res ita prouenit, dominae deferbuit ira<br \/>unde sit in Machomem iam minus ipsa grauis<br \/>laetatur Machomes, supplex accedit ad illam<br \/>atque salutantem taliter alloquitur:<br \/>\u00abSi seruum uelles audire tuum patienter<br \/>(nam Machomes dominae non nisi seruus erit)<br \/>si uelles, inquam [inquit B], mihi credere, protinus omnis<br \/>ira dolorque tuo cederet ex animo.\u00bb<br \/>\u00abDic\u00bb, inquit, \u00abpatiar tantum, si uerba loquaris,<br \/>si me non temptes fallere more tuo\u00bb.<br \/>Respondit: \u00abNisi uera loquar, si fallere quaeram,<br \/>linguam fallacem gutture uelle suo.\u00bb<br \/>Propositum praebens assensum, conditioni<br \/>annuit ore, manu; protinus ille refert:<br \/>\u00abQuod me sperasti nuper tormenta tulisse,<br \/>nulla fuit morbi passio, crede mihi;<br \/>de coelo uirtus in me descendit, et illam<br \/>immensam fragilis ferre nequiuit homo:<br \/>propterea cecidi spumans et membra uolutans,<br \/>non quia passio me laeserit ulla mali.<br \/>Sed nunc mandatis praebe coelestibus aurem,<br \/>quae mihi de coelo nuntius explicuit.<br \/>Sicut enim Gabriel archangelus ille Maiae<br \/>aduentus Christi nuntius ante fuit,<br \/>sic uentura Deus reserat mihi nunc per eundem,<br \/>et pietate prius, et pietate modo.<br \/>Natualis enim primos transgressio legis<br \/>infecit patres et genus omne suum;<br \/>postea, scripta Dei digito, Moysi data lex est,<br \/>quam, mandante Deo, detulit ad populum.<br \/>Promisit populus Domini se iussa tenere;<br \/>sed cito dissiluit transgrediendo uiam.<br \/>His igitur causis moriendi lege tenemur,<br \/>exilium patimur tartareasque cruces.<br \/>Sed Deus, has hominum poenas miserando, recepit<br \/>naturam nostram, uirgine matre satus [natus B];<br \/>in cunis positus, intra praesepe locatus,<br \/>contectus pannis uilibus et modicis,<br \/>esuriens panis, sitiens fons, diues egenus,<br \/>pareter peccatum cuncta gerens hominis.<br \/>Ex infante puer, sed et ex puero iuuenescens,<br \/>denique uir factus, discipulos habuit;<br \/>uitandum uitium, uirtutem dixit amandam;<br \/>respuit elatos, suscipiens humiles;<br \/>coniugio docuit praeferri uirginitatem,<br \/>de qua praeceptum non tamen ipse dedit.<br \/>Coniugium castum mandauit, ut unus et una<br \/>consociarentur foedere legitimo:<br \/>nam, reliquo quocunque modo se quis macularet,<br \/>turpis eum dixit criminis esse reum.<br \/>Omnibus impendi sincerum iussit amorem<br \/>omnibus, ut capiat quod sibi quisque cupit.<br \/>Hinc [Hunc B] circumcidi carnem uetuit genitalem;<br \/>usque modo, dicens, ista figura fuit;<br \/>re praesente, figura uacet, baptismatis unda<br \/>isti succedat; haec stet et illa cadat.<br \/>Agnus, ouis, uitulus et caetera signa recedant;<br \/>quo sol resplendet, non habet umbra locum.<br \/>Iam Pharisaeorum procul absint traditiones;<br \/>lex uetus impletur, lege uigente noua.<br \/>Talia dum mandat constanter homo, Deus idem:<br \/>saeuit Iudaeus et Phariseus ad haec.<br \/>Insidiantur ei, uerborum retia tendunt;<br \/>se uerbo Verbum fallere posse putant.<br \/>Quod quia non possunt, intendunt crimina falsa,<br \/>sed, nisi cum uoluit, fraus mihi illa fuit.<br \/>Nam contra Dominum non est sapientia; non est<br \/>consilium, uirtus, sermo uel ingenium.<br \/>Ergo cum uoluit tentus fuit; aspera lenis<br \/>sustinuit, clauos, uerbera, probra, crucem;<br \/>in cruce defunctus, terrae mandatus, adiuit<br \/>Tartara; confragit, cum spoliis rediit,<br \/>discipulis uisus est quadraginta diebus,<br \/>Thomae palpandum praebuit ipse latus,<br \/>corporeumque cibum sumpsit, cernentibus illis<br \/>ut monstraretur uiuer uera caro.<br \/>Denique iussit eos totum transire per orbem<br \/>et ueram populis insinuare fidem,<br \/>ut credant, ut agant, ut sacro fonte lauentur<br \/>et salui fiant, sin alias perient.<br \/>His dictis, benedicit eis; coeloque receptus,<br \/>promisso Patris munere firmat eos.<br \/>Spiritus inter eos in linguis uenit et igne,<br \/>ut per uerba fluant quos sacer urat amor.<br \/>Ergo, muniti linguis et amore calentes,<br \/>securi Christi nomen ubique ferunt;<br \/>unde flagella, cruces, ignes, gladios patiuntur;<br \/>sed poenis illos uincere nemo potest.<br \/>Quin sibi collato [magnarum B] uirtutum munere reges<br \/>et populos Christi supposuere iugo.<br \/>O noua res! Morum mutatio tanta fiebat<br \/>ut qui maior erat gaudeat esse minor;<br \/>Qui fuerat quondam nutritus deliciose,<br \/>cum modico modicam pane requirat [requirit B] aquam,<br \/>qui prius ornari pretiosa ueste uolebat,<br \/>nunc uili sacco frigida membra tegat.<br \/>Hic cibus, hic uestis, ita strinxerat illa pudenda,<br \/>quid uix inter eos quis nisi castus erat.<br \/>Virginis hic uotum sibi fecerat; ille maritus<br \/>seruabat sancti foedera coniugii.<br \/>Tanta christicolae tenuerunt relligionem,<br \/>dum data lex nouiter, dum nouus ordo fuit;<br \/>sed quod habere solet nouiter nouus ordo statutus<br \/>primitus ut [primo B] uigeat, inde tependo ruat;<br \/>sic quoque relligio decreuit christicolarum,<br \/>ut quae summa fuit postea corruerit.<br \/>Inuidiae surgunt, sibi quisque requirit honorem<br \/>et frater fratrem laedere non metuit.<br \/>Ebrius efficitur qui sobrius esse solebat,<br \/>et parcus uenter soluitur ingluuie.<br \/>Foedatntur mentes et corpora commaculantur,<br \/>uirgo ruit uitio, castus adulterio.<br \/>Nemo fidem Christo nec fidum [promissum B] seruat amorem;<br \/>nemo tenet castum se; ruit [sic perit A] omnis homo;<br \/>et quem iam Christus cruce, sanguine, morte redemit,<br \/>ut redimat rursum non morietur item.<br \/>Sed tamen ex ipsa qua praeditus est pietate<br \/>consilium statuit ne penitus pereat.<br \/>Legis onus minuet, tollet baptisma, decemque<br \/>uxores unus ducere uir poterit.<br \/>Scribere mandauit Deus haec mihi per Gabrielem,<br \/>caetera iussurus tempore quaeque suo.<br \/>His mihi de causis Gabriele superueniente,<br \/>sicut uidisti, concido, spumo, tremo,<br \/>qui simul abscedit, ergo, mox uirtute resumpta,<br \/>gratulor arcani conscius angelici.<br \/>Tu quoque congaude quia femina sola mereris<br \/>diuinum mecum noscere consilium\u00bb.<br \/>His Machomes dominam sic [se B, corr. A] decepisse putabat,<br \/>ut quidquid dicat credere non dubitet;<br \/>sed, nihil illa putans uerbis fallacius istis,<br \/>conuiciis illum talibus aggreditur.<br \/>\u00abMendax, plene dolo, te sustinui patienter<br \/>expectando diu te mihi uera loqui;<br \/>sed quia nunc uideo te non nisi falsa locutum<br \/>contra promissum quo mihi uinctus eras,<br \/>me uix abstineo quin excruciam tibi dentes,<br \/>quis oculos fodiam, quin caput ense [esse B] cadat.\u00bb<br \/>Respondit Machomes: \u00abVt credas profero testem<br \/>de cuius dictis sit dubitare nefas.<br \/>Nos omnes scimus quod, in isto monte propinquo<br \/>est quidam magni nominis et meriti;<br \/>a quo, si quisquam quae sint uentura requirat,<br \/>quidquid respondet indubitanter erit.<br \/>Non prece, non pretio, nulloue timore moueri<br \/>a uero poterit; firma columna manet;<br \/>hic tibi quae dixi si deneget, omnia membra<br \/>per minimas [minuas B] partes, annuo, tolle mihi.\u00bb<br \/>Illa rapit uerbum, sanctum commendat et \u00abillum<br \/>cras\u00bb, inquit, \u00abdicta conditione, petam.\u00bb<br \/>Laudat et hoc Machomes, et, eum de nocte requirens,<br \/>cuncta refert, et post talia commemorat.<br \/>\u00abPraeteriere, puto, iam tres aut quatuor anni,<br \/>ex quo sancta domus haec mihi nota fuit,<br \/>tunc mihi dixisti quod, me faciente, peribunt<br \/>lex noua, sacra fides, coniugium, lauacrum,<br \/>his adiunxisti quamplurima, more prophetae,<br \/>ante quam ueniant notificata tibi;<br \/>et, si praeuidit per me Deus ista futura,<br \/>ut praedixisti, res ita proueniet.<br \/>Sic igitur Christi destructa lege fideque,<br \/>in baratri poenas corruet omnis homo;<br \/>nam nisi qui fuerit baptismi fonte renatus<br \/>ad Christi regnum nullus habebit iter.<br \/>Attamen haec aliter fieri fortasse ualerent,<br \/>si nostris uelles coredere consiliis;<br \/>christicolis aliis destructis tu superesses,<br \/>et templum tecum [Solimae templum A], discipulique tui;<br \/>et, miserante Deo, modico de semine posset<br \/>Christi cultorum surgere magna seges.\u00bb<br \/>Sanctus ad haec: \u00abIura te non euertere templum,<br \/>quodque mihi parcas discipulisque meis,<br \/>et faciam quaecumque uoles, tantummodo non sint<br \/>aduersus Domini iussa sacramque fidem.\u00bb<br \/>Et Machomes: \u00abChristo contraria multa uidentur<br \/>quae dispensanter saepe licet fieri.\u00bb<br \/>Sanctus ait: \u00abSic est; dic quod placet, impleo; tantum<br \/>seruetur semen christicolae populi.\u00bb<br \/>Iurauit Machomes et subdidit: \u00abEst mihi coniunx<br \/>excellens fama, diuitiis, genere;<br \/>qua nubente, mihi uenerunt prospera cuncta,<br \/>sed cito turbauit gaudia nostra dolor.<br \/>Improuisus enim morbus mihi contigit, et me<br \/>seminecem strauit ante pedes dominae.<br \/>Illa repentino casu turbata, simulque<br \/>tota domus, flentes unguibus ora secant.<br \/>Sic iacui similis defuncto pene per horam<br \/>et, rursus sumpto flamine, conualui<br \/>et, satagens moestos solari, dissimulabam,<br \/>affirmans passum me nihil esse mali;<br \/>sed secreta Deus mittit mihi per Gabrielem,<br \/>cuius uirtutem ferre nequiret homo.<br \/>His illa non dante fidem, te nomino testem,<br \/>laudat, et idcirco cras tua tecta petet.<br \/>Haec tibi confiteor; haec antea dicere ueni<br \/>quam ueniat, ne tu dicta negare queas.<br \/>Haec et in occulto teneas, cum uenerit illa [uersus om. A]<br \/>quae si testeris, tuque tuique ruent;<br \/>et, quod iam dixi, sic christicolae perimentur<br \/>ut iam non ualeat surgere uestra fides.<br \/>Tunc Sanctus, Christi plus quam sua commoda pensans,<br \/>dicere promittit quae Machomes monuit.<br \/>Regrediens Machomes aurorae praeuenit ortum,<br \/>ne quis eum uideat et referat dominae.<br \/>Iamque die facto, montem petit illa propheate,<br \/>nescia quod Machomes nocte fuisset ibi;<br \/>omnia narrat ei, quae sit, cur uenerit; ille<br \/>quae fuerat doctus a Machomete refert.<br \/>Illa redit gaudens tanto nupsisse marito,<br \/>qui mundi mutet iura, iubente Deo.<br \/>Iam ueniam poscit; iam se peccasse fatetur<br \/>quod iussis eius improba restiterit;<br \/>iam ueneratur eum; iam prorsus subditur eius<br \/>imperiis; iam se non reputat dominam.<br \/>Laetatur Machomes ita se uicisse prophetam,<br \/>ut per eum dominam sic sibi subdiderit.<br \/>Et dicit: \u00abNosti tibi me non falsa locutum,<br \/>certam te [me B] fecit ille futura uidens.<br \/>Nunc igitur quid agas te doctam conuenit esse;<br \/>quando superueniet angelus ille mihi,<br \/>sicut iam dixi, uirtutem ferre nequibo;<br \/>sed tremulus, spumans, protinus ipse cadam.<br \/>Tu uero statim me ueste teges pretiosa,<br \/>donec item redeat angelus ad superos.<br \/>Si quis enim uideat me talem, nescius alti<br \/>consilii, morbo me cecidisse putet.\u00bb<br \/>Illa refert: \u00abPro posse geram quaecumque iubebis;:<br \/>intendent in te mens, manus, os, oculi;<br \/>contra stare tibi praesumet nemo meorum,<br \/>nam tua sunt melius, quam mea quae mea sunt.\u00bb<br \/>Hinc simulat Machomes uultum solito grauiorem,<br \/>et, uelut e coelo uenerit, alta sonat.<br \/>Sic risum uitat et uerba mouentia risum,<br \/>ut stupeat quisquis antea nosset eum.<br \/>Sub terra Machomes cameram fieri sibi fecit,<br \/>in quam praeter eum nullus haberet iter.<br \/>Quam Machometem coniunx ideo fecisse putabat,<br \/>ut Domino posse uiuere liberius.<br \/>Sed uitulum niueum Machomes absconderat intus,<br \/>cuius erat potus Bacchus, et esca Ceres,<br \/>qui sic doctus erat studio Machometis ut eius<br \/>se genibus flexis sterneret ante pedes.<br \/>Et persistebat in terra sicut adorans,<br \/>donet surgendi signa daret Machomes.<br \/>Contigit ut fierent illic solemnia quaedam,<br \/>ad quae conuenit patria tota fere;<br \/>per se magnates, per se plebs, et muliebris<br \/>a maribus sexus dissociatus erat.<br \/>Femineus sexus in uerbis semper abundat,<br \/>dixeris arcanum, uix reticere potest.<br \/>Sic uxor Machomis conuentu dixit in illo<br \/>quae celanda sibi crediderat Machomes.<br \/>Namque sui dum quaeque uiri laudes memoraret,<br \/>omnibus ipsa suum praeposuit Machomem,<br \/>dicens: \u00abIn uestris quidquid laudabile constat<br \/>longe praecellit in Machomete meo.<br \/>Quin etiam, noua si qua Deus proponit [disponit A] agenda,<br \/>angelus ille meo nuntian ante uiro;<br \/>et, quia coniugii nos castus amor facit unum,<br \/>nulla putat Machomes non retegenda mihi.<br \/>Vnde, fidem mihi si facitis seceta tenere<br \/>quae uobis dicam, mira futura loquar.\u00bb<br \/>Affrimant omnes se nulla prodere causa,<br \/>donec eis Machomes ipsaue praecipiat.<br \/>Tunc quidquid Machomes secretum dixerat illi<br \/>ipsa reuelat eis, ordine quaeque suo.<br \/>Omnes mirantur, omnes hanc esse beatam<br \/>dicunt, quod tanto sic sociata uiro.<br \/>Finito festo, redeunt ad propria quique<br \/>atque domi referunt dicta uel acta foris;<br \/>cumque referretur quorundam plurima uirtus,<br \/>uirtutum Machomis mentio maior erat;<br \/>nec tamen ullus adhuc procerum secreta sciebat<br \/>que dominabus erant credita de Mahcome.<br \/>Quae licet illarum fidei mandata fuissent,<br \/>una nocte tamen non taucere uiris:<br \/>scilicet arcanis Machomem coelestibus uti,<br \/>et uentura prius noscere quam ueniant;<br \/>quod lex a Christo dat dura nimis, moderanda<br \/>per Machomem, Domino praecipiente, foret;<br \/>multaque praeterea quae supra diximus, aut quae [atque B]<br \/>sunt retegenda suoo tempore siue loco.<br \/>Mirantur proceres super his, secumque reuoluunt<br \/>quidnam portenti talia significent.<br \/>Hi dubitant fieri tot tantaque per Machometem;<br \/>hi dubitare putant de Machomete nefas.<br \/>Nam, dum respiciunt uirtutes anteriores,<br \/>coguntur per eas his quoque ferre fidem;<br \/>ne uero quisquam remaneret pendulus ultra,<br \/>de se dicturus ille uocatus adest.<br \/>Excipiens illum summo conuentus honore<br \/>surgit, et in primo dat residere loco.<br \/>Tunc Machomes causam conuentus quaerit, et unus<br \/>quem commendabat lingua, genus, probitas,<br \/>cygnea canities (quis enim prasumeret alter,<br \/>aut sciret tanto reddere uerba uiro?).<br \/>Hic igitur talis ac tantus, supplice uoce,<br \/>uultu demisso, sic reuerentur ait:<br \/>\u00abO patriae custos! O spes! O gloria nostra!<br \/>nos omnes seruos noueris esse tuos,<br \/>nec seruos durum qui te dominum patiamur,<br \/>sed quos more patris corripiendo foues.<br \/>Propterea quotiens audimus grandia de te,<br \/>quisque uelut proprio gaudet honore tuo.<br \/>Quae uero de te miranda modo referuntur,<br \/>extollunt coeli nomen ad alta tuum.<br \/>Nam si consiliis diunis participaris<br \/>et Deus arbitrio tractat agenda tuo,<br \/>angelus aut Deus es humano corpore tectus,<br \/>iam tibi diuinus exhibeatur honor!<br \/>Iam tibi donentur thymiamata, thura erementur<br \/>ut te pacatum mundus habere queat!\u00bb<br \/>Respondit Machomes: \u00abNe me iactare uiderer,<br \/>propositum fuerat ista sileme mei [mihi B];<br \/>sed quae uult per me fieri diuina potestas,<br \/>per me non fieri criminis esse reor.<br \/>Ergo locus certus et teminus instituatur,<br \/>in quo conueniant cum populo proceres,<br \/>ut referamus eis quae sit diuina uoluntas,<br \/>qualiter infirmis parcere prouideat.<br \/>Longinquas igitur percurrat epistola partes,<br \/>nuntia conuentus, temporis atque loci.\u00bb<br \/>Dictum laudatur; edictum mittitur, omnes<br \/>tam Machomi(s) nomen quam noua fama mouet.<br \/>Conuentu facto, Machomi(s) facundia captat<br \/>aures et mentes, gestibus, ore, manu;<br \/>unde satis miror, si uel fuit unus in illis<br \/>qui Machomis uerbis nollet habere fidem.<br \/>Dixit quae supra iam me scripsisse [dixisse B] recordor;<br \/>propter quod breuiter sunt memoranda mihi:<br \/>quod Moyses redeat, Christo cedente, uetusque<br \/>ritus agatur item, lege cadente noua;<br \/>quod sacramentum cesset baptismatis, et quod<br \/>circumcidendi nos iterum redeat;<br \/>quod licite denas uxores ducere possit<br \/>unus, et una decem possit habere uiros.<br \/>Haec postquam dixit Machomes, et caetera quae se<br \/>dicere dicebat, praecipiente Deo,<br \/>\u00abAscendamus\u00bb, ait, \u00abmontem quem cernitis illis;<br \/>fortassis nobis coelica uerba sonent;<br \/>sic etenim quondam Moyses de monte refertur<br \/>in tabulis legem dante tulisse Deo.\u00bb<br \/>Hic praetendebat Machomes uerissima, uerum<br \/>sub specie ueri decipiebat eos.<br \/>Nam prius occulte montem conscenderat ipsum<br \/>in quo mel multum lecque recondiderat.<br \/>Montis enim culmen, qua nescio foderat arte,<br \/>ut tuto liquidum quid retinere queat.<br \/>Mel igitur Machomes foueae commiserat uni,<br \/>altera lac tenui cum Machomes uoluit.<br \/>Sic quoque cespitibus fouearum texerat ora,<br \/>ut nullus fossae possit habere notam.<br \/>Praeterea taurus, quem me memorasse recordor,<br \/>cuius erat potus Bacchus et esca Ceres,<br \/>haud procul a foueis lactis mellisque latebat<br \/>leges confictas a Machomete gerens.<br \/>Huc igitur postquam Machomes, proceres populusque<br \/>uenerunt, Machomes quemque silere iubet.<br \/>Quo facto, quasi consilium Domini, manifestat<br \/>quid de mutandis legibus instituet.<br \/>Sed cum nonnullos super his dubitare uideret,<br \/>immo per paucos his adhibere fidem,<br \/>sit (sic) ait: \u00abA Domino deuote signa petamus<br \/>quae ualeant seruos certificare suos.\u00bb<br \/>Tunc, genibus flexis, sternentes corpora terrae,<br \/>ex desiderio cordis ad astra uolant,<br \/>cumque rogata diu pietas diuina fuisset,<br \/>surgens, surgendum significat Machomes.<br \/>Post haec assumptis secum senioribus, illuc<br \/>ducit eos quo mel lacque recondiderat.<br \/>Erectis igitur oculis manibusque, refertur<br \/>ad Dominum tales exhibuisse preces:<br \/>\u00abO pater omnipotens qui uerbo cuncta creasti,<br \/>quique creata regis, cuncta mouens [regis cuncta, manens stabilis B] stabilis,<br \/>qui de te genitum fecisti sumere carnem,<br \/>qui mundo uitam mortuus ipse dedit,<br \/>quique nouae legis per eum mandata dedisti,<br \/>quae si quis seruet uiuere semper habet!<br \/>Sed quia iam senuit mundus, uix illa tenere<br \/>quis ualet; unde prope iam perit omnis homo;<br \/>si placet ergo tibi legis mollire rigorem<br \/>(quod te facturum me docuit Gabriel),<br \/>digneris praeter solitum mundo dare signum,<br \/>per quod noscat in hac te sibi parte pium.\u00bb<br \/>Sic prece finita, Machomes inquirere coepit,<br \/>nunc hunc, nunc illum dissimulando locum;<br \/>post, tanquam casu, fossas diuertit ad illas<br \/>mel ubi lacque prius ipse recondiderat.<br \/>Porro cespitibus, nunc hinc, nunc inde, remotis,<br \/>altera fossarum mel dedit, altera hac,<br \/>quo magis indicio pietas diuina placeret;<br \/>dulcia mel superat, lacte quid albius est?<br \/>Attamen ut dubius Machomes probat ore saporem;<br \/>post illum gustant ordine quisque suo.<br \/>Tunc extollentes uoces et corda manusque,<br \/>grates diuinis laudibus accumulant;<br \/>et Machomes, lacrymis ficta pietate profusis<br \/>atque diu tonso pectore, sic loquitur:<br \/>\u00abEcce uidetis\u00bb, ait, \u00abquanta dulcedine mundum<br \/>et mundi leges conditor orbis agat;<br \/>melle figuratur quod legis amara recedant,<br \/>lacte quod ut genitos nos alat ipse suos.\u00bb<br \/>His dictis, rursus ita flesse refertur, ut omnes<br \/>illius exemplum mouerit ad lacrymas.<br \/>Tunc ait: \u00abOremus, ut sicut montis in alto<br \/>Christum discipulis iura dedisse liquet<br \/>et sicut legem Moyses in monte recepit<br \/>quae fertur digito scripta fuisse Dei,<br \/>sic quoque nos scripto dignetur certificare<br \/>qua genus humanum uiuere lege uelit.\u00bb<br \/>Quo facto, Machomes tanto clamore repleuit<br \/>aera, quod coelos intonuisse putes.<br \/>Tunc taurus quem nutrierat (quod iam memoraui),<br \/>qui iuxta gracili fune ligatus erat,<br \/>exilit ad uocem Machometis, uincula rumpit [rupit A]<br \/>et domini pedibus stratus adorat eum.<br \/>Hic igitur leges cornu gestabat utroque<br \/>fictas et scriptas arte, manu Machomis.<br \/>Quo uiso, Machomes coepit simulare stuporem<br \/>ac si non alio tempore nosset eum.<br \/>Tunc propius plebs et proceres accedere iussi,<br \/>sollicite [sollerte B] uitulum scriptaque prosciunt.<br \/>Inueniunt illic ea que confinxerat ille<br \/>astutus Machomes mente, dolo, manibus;<br \/>ut sacramentum baptismi destituatur,<br \/>circumcidendi lege leuante caput;<br \/>ut Christi carnis et sanguinis occidat usus<br \/>et redeant aries, hircus, ouis, uitulus,<br \/>ut decnas ducat uxores masculus unus,<br \/>et [ut B] pereant casti foedera coniugii.<br \/>Plurima praeterea Machomes scripsisse refertur,<br \/>que, mihi certa minus, duco tacenda magis;<br \/>multaque multotiens non est replicare necesse,<br \/>quae scio saepe suis me meinisse locis.<br \/>Verum quis poterit exponere sufficienter<br \/>quas laudes dederunt plebs proceresque Deo?<br \/>Virtutes etiam Machometis ad astra leuabant,<br \/>quod sibi par hominum nullus in orbe foret;<br \/>et, satis atque super tauri mirando decorem,<br \/>de coelo missum quisque putabat eum.<br \/>Hinc quam detulerat legis mandata probantes<br \/>obsequium spondent nutibus, ore, manu.<br \/>Exactis igitur solemniter octo diebus,<br \/>laetus et admirans ad sua quisque redit.<br \/>Taurus cum solo solus Machomete remansit,<br \/>at Machomes ullum clausit ut ante fuit,<br \/>et pascebat eum dum uixit ut ante solebat;<br \/>se tamen excepto nemo uidebat eum,<br \/>cumque rogaretur Machomes quo taurus abisset,<br \/>per quem de coelo lex noua missa foret,<br \/>ad superos illum Machomes dicebat [fingebat A] abisse,<br \/>unde petisse prius ima docebat eum.<br \/>Credebant quidquid Machometis ab ore sonabat<br \/>ac si coelestis nuntius ille foret.<br \/>Credebant igitur quia taurus ad astra regressus<br \/>uirtutum numer consociatus erat.<br \/>Credebant Machometem terris ideo superesse,<br \/>ut praesit mundo cum Deus astra regat.<br \/>His ita transactis, modico post tempore, cum iam<br \/>gens sua satis sub Machomete foret,<br \/>insurrexerunt in eos, gens effera, Persae<br \/>omnia uestantes igne, fame, gladio;<br \/>namque querebantur Iduameos fraude tenere<br \/>iuris Persarum praedia, castra, domos,<br \/>quae nisi restituant, prossessa minantur eorum<br \/>subiicienda modis omnibus exitio.<br \/>Talibus auditis, turbatu gens Idumaea,<br \/>et contra Persas bella tenere [mouere B] parant.<br \/>Attamen inter eos qui consilio meliores<br \/>esse uidebantur, corde uel ore graues,<br \/>ante requirendum persuadent a Machomete<br \/>quam contra Persas tale quid incipiant.<br \/>Qui respondit eos non posse resistere Persis,<br \/>credentum potius quod sibi iure petunt,<br \/>tunc quidam iuuenes ingenti corde, lacertis<br \/>fortibus instructi spicula dirigere,<br \/>muniri clypeis, etiam fugiendo sagitis<br \/>hostes Parthorum more ferire suos,<br \/>sic aiunt Machomi: \u00abSi sic dimittimus ista<br \/>quae repetunt Persae, tollere cuncta ualent;<br \/>nam, uelut infirmos nos et pauidos reputantes,<br \/>a modicis tendent ad potiora manum;<br \/>nostraque libertas periet; sic nostra manebunt<br \/>regis Persarum subdita colla iugo;<br \/>sed Deus auertat ut uiri sic pereamus,<br \/>et nostrae gentis [genti A; fort. corr. aut nomen gentis ed.] uiuat ad opprobrium!<br \/>Nam cur portamus pharetras, cur tela tenemus,<br \/>cur tegimur clypeis, spicula cur gerimus,<br \/>si sic uxores, si sic sine sanguine terras,<br \/>si sic seruitio pignora cara [nostra B] damus?<br \/>Per gladios ueniant, sit eis transire per hastas,<br \/>mors gentem nostram uincere sola potest.<br \/>Si uinci tamen est ubi non animus superatur,<br \/>sed caro sola iacet, dum caput ense cadit [dum cadit ense caput A].\u00bb<br \/>Omnes collaudant dictum, Machomemque precantur<br \/>ut contra Persas dux sit et auctor eis.<br \/>Opponit Machomes aetatis tempora longa,<br \/>uires consumptas corpore iam uetulo,<br \/>se bello modicum uel nullum ferre iuuamen,<br \/>quin magis ut senior ipse iuuandus erit.<br \/>Praeterea coeli dicebat abesse fauorem,<br \/>quo sine nil uires, nil ualet ars hominum.<br \/>Has propter causas dicit se bella cauere,<br \/>ne quibus esse uelit utilis, hic noceat.<br \/>Ad quod dum, tamquam uicti, ratione silerent,<br \/>sic Machomi quemdam uerba dedisse ferunt:<br \/>\u00abQuod Dominus noster Machomes excusat inire<br \/>prealia, ne iuuenes impediat senior.<br \/>Dicimus econtra iuuenum minus acta ualere<br \/>si non consilium dirigat illa senum;<br \/>unde necesse reor ut sis quoque corpore praesens,<br \/>ut gens nostra tuum currat ad arbitrium.<br \/>Praeterea scimus te tot non esse dierum,<br \/>quin bene si sit opus arma mouere queas,<br \/>scimus et audacem; melior te nemo fuisse<br \/>creditur, haec semper fama tui maneat;<br \/>quodque negas coelum nobis ad bella mouere,<br \/>ob culpam nostri criminis esse reor;<br \/>sed constat quoniam Deus est summae pietatis,<br \/>parcens peccandi [peccati B] si bne poeniteat.<br \/>Sic de flente Petro, sic de latrone beato,<br \/>sic de Ma(t)thaeo pagina sancta docet.<br \/>Hi peccauerunt grauiter, sed peoenituerunt;<br \/>unde Dei pietas cuncta remisit eis:<br \/>sic et nos culpas nostras punire parati,<br \/>omnia spondemus quae facienda doces,<br \/>carnem tormentis quantislibet afficiemus,<br \/>extensis sursum mentibus et manibus.<br \/>Sic Niniuitarum non desperamus ad instar<br \/>palcandam nobis, si qua sit ira Dei;<br \/>si magis hircorum, taurorum uel uitulorum<br \/>uictima delectat, sacrificemus et haec;<br \/>quod cum fecerimus, qua te reatione retardes<br \/>a seruis dominus, a genitis genitor?<br \/>Si placet, uxores, infantes, tota supellex<br \/>sit commissa tibi, cum pueris sedeas,<br \/>des modo consilium, nos praelia sustineamus,<br \/>nos feriant hostes, nos feriamus eos,<br \/>si superamus eos, laut sit tua; si superemur,<br \/>stultitiae nostrae deputet omnis homo!\u00bb<br \/>Hoc laudant omnes; Machomes plorasse refertur<br \/>quod sic quisque suum tendit ad interitum.<br \/>Attamen assensum faciens, se spondet iturum,<br \/>sicque datur pugnae terminus atque locus.<br \/>Dicitur hoc Persis; uerum nihilominus ipsi<br \/>insistunt, rapiunt, excruciant, perimunt.<br \/>Terminus aduenit, locus insinuatur, adesse<br \/>Persae non metuunt, hostis uterque ruit.<br \/>Pugnant, oppugnant telis, mucronibus, hastis;<br \/>sed socios Machomis bella premunt grauius.<br \/>Porro cernentes Iduamei se superari<br \/>a Persis bello, uiribus et numero.<br \/>Dimittunt Machomem, loculos aurumque ferentem,<br \/>quae natis reddat coniugibusque suis;<br \/>ne, si forte patres perimantur siue mariti,<br \/>paupertas matres opprimat et pueros.<br \/>Dumque redit Machomes, quorumdam templa Deorum<br \/>temporis antiqui cernit et intrat ea.<br \/>In quibus argentum, loculos aurumque reponens<br \/>quae sibi seruanda gens sua tradiderat,<br \/>exiit accludens et signas ostia post se,<br \/>et sic ad dominas tendit, et ad pueros;<br \/>tendit et ad reliquum uulgus, quod inutile bello<br \/>dimissum fuerat haud procul in casulis.<br \/>Eius enim gentis mos dicitur iste fuisse,<br \/>et fortassis adhuc istud enim faciunt,<br \/>ut, si quando procul uadunt [uadant B] ad bella gerenda,<br \/>ducant uel [et B] portent mobile quidquid habent.<br \/>Ergo, dum Machomes et uulgus inutile belli [bellum B]<br \/>stat procul, euentum nosse rei cupiens,<br \/>astute Machomes cunctis blanditur, ut aetas,<br \/>ut genus, ut sensus huius erant,<br \/>dicens: \u00abO comites, uestri mihi cura relicta,<br \/>et iuuenum pietas, debilitasque senum,<br \/>et fragilis sexus monet et mouet intima cordis,<br \/>usibus ut uestris commoda prouideam.<br \/>Scitis quod nostris ad bella uolentibus ire<br \/>aduersus Persas ut facerent uetui;<br \/>quod non fecissem, si non diuinitus illud<br \/>praescissem uetitum, praecipiente Deo,<br \/>et quoniam uetitum diuinum praeterierunt,<br \/>omnes, ut timeo, destruet ira Dei.<br \/>Sed uos insontes quid poenae promeruistis,<br \/>infans, mater, anus, uerna, puella, senex?<br \/>Ergo Deus uobis parcet, uestraeque puellae<br \/>et pueri thalami foedere conuenient;<br \/>taliter ut denas sibi copulet unus, et una,<br \/>si libeat, denos copulet ipsa sibi;<br \/>nec tamen ille, Deo mandante, putetur adulter,<br \/>nec reputetur ob hoc criminis illa rea.<br \/>Cultor enim terrae, si multos seminet [seminat?] agros,<br \/>messibus e multis horrea multa replet [refert B];<br \/>sic et ager quando multis uersatur aratris,<br \/>sic fecerat sterilis, fertilis efficitur.<br \/>Sig gignet [ginnet A: geminet B] multos multis e matribus ille;<br \/>illa [ille B] uel ex uno semine concipiet;<br \/>nam si de tot erit natura frigidus unus,<br \/>alter erit calidus et sobolem faciet.<br \/>Sicque uolente Deo, sine fructu nulla manebit<br \/>nec sterilis metuet [mutuet B] arboris illa rogum.\u00bb<br \/>Dum sic sermonem Machomes praetendit ad omnes,<br \/>nuntius unus adest, solus et ipse malus;<br \/>omnibus occisis, se clamat ab hostibus unum<br \/>esse reseruatum tante referre mala.<br \/>Exoritur luctus; clamor tentoria replet;<br \/>plorantum ad coelos tollitur usque sonus.<br \/>Vir, matrona sonat, pater, infans, sponsa, maritae;<br \/>flet genitor genitum, uernula flet Dominum.<br \/>Tunc Machomes inquit: \u00abDeus hoc prouiderat esse,<br \/>non aliter decuit; parcite iam lacrymis,<br \/>quin magis oremus omnes Domini pietatem,<br \/>ut nos et nostros, cunctaque nostra [nostraque cuncta A] regat,<br \/>et quibus abstraxit solatia tanta uirorum<br \/>uobis uel loculos reddre sustineat!\u00bb.<br \/>His dictis, procedit eos ad templa Deorum,<br \/>in quibus ipse prius abdiderat loculos.<br \/>Tunc, uelut ignoran, girabat; denique, tanquam<br \/>munere diuino, repperit introitum.<br \/>Ingrediens reperit loculos, et signa quibusque<br \/>in loculis monstrant singula cuius erant.<br \/>Femina quaeque sui cognoscit signa mariti<br \/>et recipit iuris quod patet esse sui.<br \/>Inde maritantur iuxta legem Machometis,<br \/>et uiuunt omnes eius ad arbitrium.<br \/>Plurima pax illic uiguit, Machomete uigente,<br \/>pacatis cunctis hostibus arte sua;<br \/>unde Deum Machomem reputabant, atque per illas<br \/>partes ipsius [illius B] nomen erat celebre.<br \/>Transactis igitur in tanta pace diebus<br \/>qui uitae Machomis exstiterant spatium [qui spatium uitae Machomis exstiterant codd.],<br \/>mortuus est Machomes et praemia digna recepit,<br \/>inferni poenas, ut tenet alma fides.<br \/>At sua gens credens quod spiritus eius ad astra<br \/>transisset, metuit subdere corpus homo.<br \/>Instituens igitur operis mirabilis archam,<br \/>intus eum posuit quammelius potuit.<br \/>Nam, sicut fertur, ita uas pendere uidetur,<br \/>intra quod Mahcomis membra sepulta iacent,<br \/>ut sine subiecto [supposito B] uideatur in aere pendens,<br \/>sed nec idem rapiat ulla catena super.<br \/>Ergo, si quaeras ab eis qua non cadat arte,<br \/>fallentes Machomis uiribus hoc reputant.<br \/>Sed uas reuera circumdatur undique ferro,<br \/>quadrataeque domus sistitur in medio,<br \/>et lapis est adamas per parter quattuor aedis,<br \/>mensura distans inde uel inde pari;<br \/>qui ui naturae ferrum [feretrum B] sibi sic trahic aeque,<br \/>ut uas ex nulla cedere [cadere B] parte queat.<br \/>Sic igitur Machomem diuo uenerantur honore,<br \/>et uenerabuntur dum Deus ista sinet.<br \/>Urbs ubi dicuntur Machometis membra sepulta,<br \/>non sine portento Mecha uocata fuit;<br \/>nam Machomes immunditiae titius amator<br \/>moechiam docuit, moechus et ipse fuit.<br \/>Sic, ob praeteritos actus uel signa futura,<br \/>multis imponi nomina saepe solent;<br \/>sic est dicta Babel quod eam qui constitueba(n)t,<br \/>dum per eam uellent scandere summa poli,<br \/>his Deus indignans lingus confudit eorum,<br \/>ut linguam nemo nosceret alterius.<br \/>Sic reor Aegyptus tenebrae sonat, obtenebrata<br \/>et ducis et populi corda futura docens.<br \/>Plenius hoc dicit Moyses, ego taedia uito;<br \/>tu Moysen, si uis caetera nosse, lege.<\/p>\n<p>Ed. Du M\u00e9ril, Po\u00e9sies populaires&#8230;<\/p>\n<p>A = ms. Paris, BNF, 8501<br \/>B = ms. Paris, BNF, 328<\/p>\n<p>De este poema deriva el <em>Roman de Mahomet<\/em> de Alexandre du Pont (1258) [ed. F. Michel, Paris, 1831.<br \/><em>Le Roman de Mahomet de Alexandre du Pont<\/em> (1258), \u00e9dition critique par Yvan G. Lepage, avec le texte des <em>Otia de Machomete de Gautier de Compi\u00e8gne<\/em> \u00e9tabli par R.B.C. Huygens, Paris, Klincksieck, 1977.<br \/>Alexandre du Pont, Le Roman de Mahomet, nouvelle \u00e9dition, traduction, pr\u00e9sentation et notes de Yvan Lepage, Louvain-Paris, Peeters, 1996.]<\/p>\n<p><strong>EDICIONES<\/strong><\/p>\n<p>&nbsp;&nbsp;&nbsp; G. Cambier, \u00abQuand Gautier de Compi\u00e8gne composait les Otia de Machomete\u00bb, en <em>Latomus<\/em> 17 (1958).<br \/>&nbsp;&nbsp;&nbsp; R.B.C. Huygens (ed.), \u00abGauthier de Compi\u00e8gne: Otia de Machomete, Gedicht von Walter von Compi\u00e8gne\u00bb, en <em>Sacris Eruditi<\/em>, VIII, 2, (1956); pp. 287-328.<br \/>&nbsp;&nbsp;&nbsp; E. Du M\u00e9ril, <em>Po\u00e9sies populaires latines du Moyen Age<\/em>, Paris, 1847 (reimpr. anast\u00e1tica, Gen\u00e8ve, 1977), pp. 368-415.<\/p>\n<p><strong>BIBLIOGRAF\u00cdA:<\/strong><\/p>\n<p>&nbsp;&nbsp;&nbsp; F. Gonz\u00e1lez Mu\u00f1oz, \u00abLa leyenda de Mahoma en los Otia de Machomete de Walter de Compi\u00e8gne\u00bb, <em>Poes\u00eda Latina Medieval<\/em> (Siglos V-XV) <em>Actas del IV Congreso del \u00abinternacionales Mittellateinerkomitee\u00bb Santiago de Compostela, 12-15 de septiembre de 2002<\/em>. M.C. D\u00cdAZ Y D\u00cdAZ \u2013 J. MANUEL D\u00cdAZ DE BUSTAMANTE (eds.) Firenze, 2005.<br \/>&nbsp;&nbsp;&nbsp; U. Monneret de Villard, <em>Lo studio dell&#8217;Islam in Euripa nel XII e nel XIII secolo<\/em>, col. Studi e testi, Citt\u00e0 del Vaticano, 1944 (reed. anast\u00e1tica, 1972). <\/p>\n<p>&nbsp;<\/p>\n","protected":false},"excerpt":{"rendered":"<p>Otia de Machomete &lt;Carmen De Machomete&gt; (c.1137-1155). Quisquis nosse cupis patriam Machometis et actus [acta B],otia Walterii de Machomete lege.Sic tamen otia sunt et [et: om- A] esse negotia credas,ne spernas quotiens otia forte [fronte, B] legis.Nam si uera mihi dixit Warnerius abbas,me quoque uera loqui de Machomete puta.Si tamen addidero uel dempsero sicut et [&hellip;]<\/p>\n","protected":false},"author":14,"featured_media":0,"parent":0,"menu_order":0,"comment_status":"closed","ping_status":"closed","template":"","meta":{"footnotes":""},"class_list":["post-216","page","type-page","status-publish","hentry"],"_links":{"self":[{"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/pages\/216","targetHints":{"allow":["GET"]}}],"collection":[{"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/pages"}],"about":[{"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/types\/page"}],"author":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/users\/14"}],"replies":[{"embeddable":true,"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/comments?post=216"}],"version-history":[{"count":0,"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/pages\/216\/revisions"}],"wp:attachment":[{"href":"https:\/\/webs.uab.cat\/islamolatina\/wp-json\/wp\/v2\/media?parent=216"}],"curies":[{"name":"wp","href":"https:\/\/api.w.org\/{rel}","templated":true}]}}