op. 6b Liber de causis

data: script. post 1268 (iuxta Procli Elementa theologiae, trad. Moerbeke)

alii tituli:

De causis (OHI.12)

editiones

OHI.12, 161-187

manuscripti

British Library, Royal 12 D.XIV (fin. s. XIII):
fols. 3r-145r: Aristoteles, Metaphysica, cum Averroes, Commentarium Magnum [imágenes de microfilm]
fols. 145v-149r: op. 6b Liber de causis
fols. 150r-152r: Aristoteles, Ethica
fols. 152v-157r: Aristoteles, Ethica vetus
 
British Library, Royal 12 F.I (fin. s. XIII)
 

Continentur

ed. OHI.12:

Liber de causis. Liber Aristotelis de expositione bonitatis pure.

1. Omnis causa primaria plus est influens super causatum suum quam causa universalis secunda: Cum ergo removeat causa universalis secunda virtutem suam a re, causa universalis prima non aufert virtutem suam a prima…

2. Omne esse superius aut est superius eternitate et ante ipsam aut est cum eternitate aut est post eternitatem et supra tempus. Esse vero quo est ante eternitatem est causa prima, quoniam est causa ei…

3. Omnis anima nobilis habet tres operationes, nam ex operationibus eius est operatio animalis et operatio intelligibilis et operatio divina. Operatio autem divina est quoniam ipsa preparat naturam cum virtute que est in ipsa a causa prima…

4. Prima rerum creatarum est esse, et non est ante ipsum creatum aliud. Quod est quia esse est supra sensum, et supra animam, et supra intelligentiam; et non est post causam primam latius, neque prius causatum ipso…

5. Intelligentie superiores prime que sequuntur causam primam, inprimunt formas secundas stantes que non destruuntur, ita sit necessarium iterare eas vice alia. Intelligentie autem secunde inprimumt formas declives, separabiles, sicut est anima. Ipsa namque est ex inpressione intelligentie secunde que sequitur esse creatum inferius…

6. Causa prima superior est omni narratione, et non deficiunt lingue a narratione eius nisi propter narrationem esse ipsius, quoniam ipsa est supra omnem causam, et non narratur nisi per causas secundas que inluminantur a lumine cause prime. Quod est quoniam causa prima non cessat inluminare causatum suum, et ipsa non inluminatur a lumine alio, quoniam ipsa est lumen purum supra quod non est lumen…

7. Intelligentia est substantia que non dividitur. Quod est quia si non est cum magnitudine neque corpus neque movetur, tunc procul dubio non dividitur…

8. Omnis intelligentia scit quod est supra se et quod est sub se: verumtamen scit quod est sub se quoniam est causa ei, et scit quod est supra se quoniam adquirit ab eo bonitates. Et intelligentia quidem est substantia intelligibilis; ergo secundum modum sue substantie scit res quas adquirit desuper et res quibus est causa…

9. Omnis intelligentie fixio et essentia eius est per bonitatem puram que est causa prima. Et virtus quidem intelligentie est vehementioris unitatis quam res secunde que sunt post eam, quoniam ipse non accipiunt cognitionem eius…

10. Omnis intelligentia plena est formis; verumtamen ex intelligentiis sunt que continent formas plus univsersales, et ex eis sunt que continent formas minus universales. Quod est quoniam forme que sunt in intelligentiis secundis universalibus inferioribus per modum particularem, sunt in intelligentiis primis per modum universalem…

11. Omnis intelligentia intelligit res sempiternas que non destruuntur neque cadunt sub tempore. Quod est quoniam si intelligentia est semper que non movetur, tunc ipsa est causa rebus sempiternis que non destruuntur nec permutantur nec cadunt sub generatione et corruptione…

12. Primorum omnium quedam sunt in quibusdam per modum quo licet ut sit unum eorum in alio. Quod est quia in esse sunt vita et intelligentia, et in vita sunt esse et intelligentia, et in intelligentia sunt esse et vita…

13. Omnis intelligentia intelligit essentiam suam. Quod est quia intelligens et intellectum sunt simul. Cum ergo est intelligentia intelligens et intellectum, tunc procul dubio videt essentiam suam…

14. In omni anima res sensibiles sunt per hoc quod sunt exemplum ei, et res intelligibiles in ea sunt quia scit eas. Et non facta est ita, nisi quia ipsa expansa est inter res intelligibiles que non moventur et inter res sensibiles que moventur…

15. Omnis sciens qui scit essentiam suam est rediens ad essentiam suam reditione completa. Quod est quia scientia non est nisi actio intelligibilis. Cum ergo scit sciens suam essentiam…

16. Omnes virtutes quibus non est finis, pendentes sunt per infinitum primum quod est virtus virtutum: non quia ipse sunt adquisite fixe stantes in rebus entibus, immo sunt virtus rebus entibus habentibus fixionem. Quod si aliquis dicat quod ens primum creatum, scilicet intelligentia, est virtus cui non est finis, dicemus quod non est ens creatum virtus, immo est ei virtum quedam…

17. Omnis virtus unita plus est infinita quam virtus multiplicata. Quod est quia infinitum primum, quod est intelligentia, est propinquum uni vero puro…

18. Res omnes sunt entia propter ens primum, et res vive omnes sunt mote per essentiam suam propter vitam primam et res intelligibiles omnes habent scientiam propter intelligentiam primam. Quod est quia nisi omnis causa dat causato suo aliquid, tunc procul dubio ens primum dat causatis suis omnibus ens…

19. Ex intelligentiis est que est intelligentia divina, quoniam ipsa recipit ex bonitatibus primis que procedunt ex causa prima per receptionem multam. Et de eis est que est intelligentia tantum, quoniam non recipit ex bonitatis primis nisi mediante intelligentia.

20. Causa prima regit res creatas omnes preter quod commisceatur cum eis. Quod est quia regimen non debilitat unitatem eius exaltatam super omnem rem neque destruit eam…

21. Primum est dives per se ipsum quo non est dives magis. Et significatio eius est unitas eius, non quia unitas eius sit sparsa in ipso, immo est unitas eius pura, quoniam est simplex in fine simplicitatis…

22. Causa prima est super omne nomen quo nominatur quoniam non pertinet ei diminutio neque complementum solum. Quoniam diminutum est non-completum et non potest efficere operationem completam quando est diminutum. Et completum apud nos…

23. Omnis intelligentia divina scit res per hoc quod ipsa est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina. Quod est quia proprietas intelligentie est scientia, et non est eius complementum et integritas nisi ut sit sciens. Regens ergo est deus…

24. Causa prima exisitit in rebus omnibus secundum dispositionem suam: set res omnes non existunt in causa prima secundum dispositionem unam. Quod est quia quamvis causa prima existat in rebus omnibus tamen unaqueque rerum recipit eam secundum modum sue potentie. Quod est quia ex rebus…

25. Substantie unite intelligibiles non sut generate ex re alia, et omnis substantia stans per essentiam suam est non generata ex re alia. Quod si aliquis dicit: possibile est ut sit generata ex re alia, dicemus: si possibile est ut substantia stans…

26. Omnis substantia stans per seipsam est non-cadens sub corruptione. Si autem aliquis dicat: possibile est ut substantia stans per seipsam cadat in corruptionem, dicemus: si possible est ut substantia stans…

27. Omnis substantia destructibilis non sempiterna aut est composita aut est delata super rem aliam. Propterea quod substantia aut est indigens rebus ex quibus est et est composita ex eis, aut est indigens in fixione sua et sua essentia deferente…

28. Omnis substantia stans per essentiam suam est simplex et non dividitur. Quod si dixerit aliquis: possibile est ut dividatur, dicemus: si possibile est ut substantia stans…

29. Omnis substantia simplex est stans per seipsam, scilicet per essentiam suam. Nam ipsa est creata sine tempore, et est in substantialitate sua superior substantiis temporalibus…

30. Omnis substantia creata in tempore aut est semper in termpore et tempus non superfluit ab ea quoniam est creata et tempus equaliter, aut superfluit super tempus et tempus superfluit ab ea quoniam est creata in quibusdam horis temporis. Quod est quia si creata sequuntur se adinvicem et substantiam superiorem non sequitur nisi substantia ei similis…

31. Inter rem cuius substantia et actus sunt in momento eternitatis et inter rem cuius substantia et actio sunt in momento temporis existens est medium, et est illud cuius substantia est ex momento eternitatis et operatio ex momento temporis. Quod est quia res cuius substantia cadit sub tempore, scilicet quia tempus continet eam, est in omnibus dispositionibus suis cadens sub tempore…

32. Omnis substantia cadens in quibusdam dispositionibus suis sub eternitate et cadens in quibusdam dispositionibus suis sub tempore est ens et generatio simul. Omnis enim res cadens sub eternitate est ens vere, et omnis res cadens sub tempore est generatio vere…

expl ms. Royal 12 F.I. Completus est igitur sermo de essentia pure bonitatis.

expl. ms. Royal 12 D.XIV: Explicit liber de causis ab Alpharabio expositus. Competus est sermo de pura bonitate. Expliciunt canones Aristotelis de intelligentiis sive de esse sui et de essentia pure bonitatis.

 

Nota Bene

Los comentarios del op. 6b (y del op. 6a) se fundamentan el Liber de causis, hasta sto. Tomás atribuido a Aristóteles, siendo en realidad extractos de los Elementa theologiae de Proclo, a partir de la trad. latina de Gerardo de Cremona (cfr. Pattin (2000), 12: “Que Gérard de Crémone soit le traducteur du De causis, ce point semble donc solidement établi”): [texto griego de Proclo con trad. ingl. ed. E.R. Dodds (1933), Proclus, The Elements of Theology, Oxford – texto latino ed. A. Pattin (2000), Liber de causis, Leuven: Miscellanea. Instrumenta Theologica XIII; ed. C. Vansteenskiste (1951), “Procli Elementatio Theologica, a Gulielmo de Moerbeke translata. Textus ineditus”, Tijdschrift voor Philosophie 13, 263-302; 491-531; comm. con el texto árabe: R.Ch. Taylor (1981), The Liber de Causis (kalam fi mahd al-khair): a Study of Medieval Neoplatonism, Ph.D Univ. of Toronto].

(autor: Óscar de la Cruz. actualización: 20-11-2019)