Liber apologeticus Martyrum, 15-16: Istoria de Mahomet <Adnotatio Mammetis Arabum principis>

15. Cum essem olim in Pampilonensi oppido positus et apud Legense coenobium demorarer cunctaque uolumina quae ibi erant gratia dignoscendi incomperta reuoluerem, subito in quadam parte cuiusdam opusculi hanc de nefando uate historiolam absque auctoris nomine repperi:

16. (1) “Exortus est namque Mahomat haeresiarches tempore Heraclii imperatoris, anno imperii eius septimo, currente aera DCLVI. In hoc tempore Isidorus Hispalensis episcopus in catholico dogmate claruit et Sisebutus Toleto regale culmen obtinuit. Ecclesia beati Euphrasii apud Iliturgi urbem super tumulum eius aedificatur; Toleto quoque beatae Leocadiae aula miro opere iubente praedicto principe culmine alto extenditur. (2) Obtinuitque praedictus Mahomat nefandus propheta principatum annis X, quibus expletis mortuus est et sepultus in inferno. Exordia uero eius fuerunt talia. (3) Cum esset pupillus factus est cuiusdam uiduae subditus; cumque in negotiis cupidus faenerator discurreret, coepit Christianorum conuenticulis assidue interesse et, ut erat astutior tenebrae filius, coepit nonulla e collationibus Christianorum memoriae commendare et inter suos brutos Arabes cunctis sapientior esse. (4) Libidinis uero suae succensus fomite matronam suam iure barbarico inire congressus est. Moxque erroris spiritus inspeciem uulturis ei apparens os aureum sibi ostendens angelum Gabrielem esse se dixit et un propheta in gente sua appareret imperauit. (5) Cumque repletus esset tumore superbiae, coepit inaudita brutis animalibus praedicare et quasi ratione quadam ut ab idolorum cultu recederent et Deum corporeum in caelis adorarent insinuauit. (6) Arma sibi credentibus assumere iubet et quasi nouo fidei zelo ut aduersarios gladio trucidarent instituit. (7) Occulto quoque Dei iudicio, qui olim per prophetam dixerat: “Ecce ego suscitabo super uos Chaldaeos, gentem amaram et uelocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua, cuius equi uelociores lupis uespertinis et facies eorum ut uentus urens ad arguendos fideles et terram in solitudinem redigendam”, nocere eos permisit. (8) Primum namque fratrem imperatoris, qui illius terrae dicionem tenebat, interimunt et ob tantum triumphum uictoriae gloriosi effecti apud Damascum Syriae urbem regni principium fundauerunt. (9) Psalmos denique idem pseudopropheta in honorem insensibilium animalium composuit, uitulae scilicet rufae memoriam faciens. Araneae quoque muscipulae ad capiendas muscas historiam texuit, upupae praterea et ranae dictiones quasdam composuit, ut foetor unius ex eius ore eructaret, garrulitas uero alteirus ab eius labiis non sileret. Alios quoque ad condimentum sui erroris in honorem Ioseph, Zachariae siue etiam genitricis Domini Mariae stylo suo digessit. (10) Cumque in tanto uaticinii sui errore sudaret, uxorem cuiusdam uicini sui nomine Zeit concupiuit et suae libidini subiugauit. Quod ille maritus eius sentiens exhorruit et prophetae suo, cui contradicere non ualebat, praetermisit. Illam uero quasi ex uoce dominica in lege sua annotari praecepit: “Cumque mulier illa displicita esset in oculis Zeit et eam repudiasset, sociauit eam prophetae suo coniugium, quod ceteris in exemplum et posteris fidelibus id agere cupientibus non sit in peccatum”. Post cuius tanti sceleris factum mors animae et corporis illius simul appropinquauit. (11) Quod ille interitum sibimet imminere persentiens, quia propria uirtute se resuscitaturum nullo modo sciebat, per angelum Gabrielem qui ei in specie uulturis saepe apparere, ut ipse aiebat, solitus erat, tertia die resuscitaturum praedixit. (12) Cumque animam inferis tradidisset, solliciti de miraculo, quod eis pollicitus fuerat, ardua uigilia cadauer eius custodiri iusserunt. Quem cum tertia dia foetentem uidissent et resurgentem nullo modo cernerent, angelos ideo non adesse dixerunt, quia praesentia suorum terrentur. Inuento igitur salubri, ut putabant, consilio, priuatum custodia cadauer eius reliquerunt. Statimque uice angelica ad eius foetorem canes ingressi latus eius deuorauerunt. Quod reperientes factum residuum cadueris eius humo dederunt, et ob eius uindicandam iniuriam annis singulis canes occidere decreuerunt, ut merito cum eo habeant illic participium, qui hic pro eo dignum meruerunt subire martyrium. (13) Digne ei quidem accidit ut canum uentrem tantus ac talis propheta repleret, qui non solum suam, sed et multorum animas inferis tradidisset. (14) Multa quidem et alia scelera operatus est, quae non sunt scripta in libro hoc. Hoc tantum scriptum est, ut legentes quantus hic fuerit agnoscant.”

ed. J.Gil (CSM), pp. 483-486.

EDICIONES:
  • M.J. Aldana García, Obras completas de San Eulogio, Univ. de Córdoba, 1998.
  • J. Gil, Corpus Scriptorum Muzarabicorum (CSM), CSIC, Madrid, 1973, pp. 475-495.
  • Migne, PL 115, cols. 90-137.
  • A. Ruiz, Obras completas de s. Eulogio, Córdoba, 1959.