Prólogo de Marcos de Toledo al Corán (c. 1210)
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen.
[fol. 1ra] Ex collisione ferri et lapidis ignis excutitur, interdum ad illuminandos homines in tenebris degentes, interdum autem ad decoquendum que cruda sunt, interdum ad calefaciendum, interdum ad conflanda uasa et ad ceteros usos utiles et exquisitos. Ex coniunctione siquidem duorum parentum, utpote lapidis et ferri, ydola ferrea colentium et lapidea, ignis eductus [ms. edictus] est adurens, quia ex duobus genitoribus tamquam ferro et lapide ydolatrie induratis, ignis exiuit sulphureus, non quippe ut illuminaret homines in tenebris noctis laborantes, sed ut in tenebris ignorantie deperditis, multis retro seculis elapsis, potius tenebras accumularet tenebris quam luceret. Non enim sana doctrina combussit peccatores, ut decoqueret rudes hominum intellectus et prauas eorum oppiniones quas de Deo habebant, et superfluas combureret ydolatrarum superstitiones, nec enim calefecit, quia cum Filii Dei notitiam ad plenum non habuissent, in amorem ipsius flamma Sancti Spiritus non fuit accensus, sed cum uasa perditionis antique, in uasa, scilicet in fidem Sancte Trinitatis, conflari debuissent, in uasa interitus conflauit Mafometus. Hic nimirum prodiens quasi ex adipe iniquitatis in Mecha, id est adultera, que est in Arabia, natus extitit, ex parentibus tamen secundum gradus seculi nobilibus, scilicet patre Habedileth, id est seruo Ydolileth et matre Emina. In urbe nimirum adultera genitus est, que Dei uiui notitiam non habuit, cui merito subiecta debet esse omnis anima utpote a quo principium sumpsit et originem. Abiit itaque post deos alienos a ueritate et ydola coluit uana et tamquam scortum, relicto Deo, marito [fol.1rb] suo legitimo multis se supponens diis, adulterium perpetrauit nefandum.
Cum igitur Maphometus ex Arabia demonum sordidata culturis extitisset oriundus et ex parentibus ydola colentibus, tamen ex stirpe regia, descendit, tempore autem pueritie sue et adolescentie, studio litterarum animum applicuit, in remotis regionibus operam impendens quantum poterat, ut in mathematicis artibus peritus esset. Cumque seorsum non in publico ineptas artes didicisset, et tuba intonuisset appostolorum et in omnem terram sonus eorum exiuisset ad eum usque peruenit quod Christiani fidem iam colerent sancte Trinitatis, et quod ipsi unum in deitate, trinum in personis esse Deum crederent, ad predicacionem appostolorum. Et Iudei unum eundemque colerent Deum, non tamen trinum in personis, sicut Christiani confitebantur.
Accepto itaque uiatico sub pretextu mercatoris, uenit in Siriam et ibi per aliquos annos moram faciens, in lingua siriorum Pencatheucon didicit ad unguem, deinde in Greciam postmodum profectus ibique residentiam et moram faciens non modicam, in lingua greca legem audiuit christianorum et articulos fidei non perfunctorie. Qui, cum fuisset expertus quod tam Iudei quam Christiani dispari cum professione Deum colerent et in Veteri et Nouo Testamento fuisset instructus, quantocius in Arabiam remeauit.
Cumque secum deliberaret qualiter arabes et omnes alias nationes ad fidem unius Dei conuerteret, et ydolatriam quoad posset destrueret in illis regionibus, in tanta fuit perplexitate constitutus quod titubauit ad quam istarum legum, an ad nouam Ihesu Christi legem, uel ad ueterem que data est Moisi et populo iudaico, potius eos inuitaret. Sed cum nouisset quod lex euangelica grauior eis existeret, nec eam possent tollerare, ut pote lex humilitatis iuxta illud: “qui te percusserit in maxilla una, prebe ei et alteram” [Mt. 5,39], et in castitate et ieiunio et ceteris que a christianis obseruantur, eis esset intollerabilis, et quod corda eorum in cultura ydolorum iam diutius indurata demolliri non poterant ut unum Deum crederent esse, non prouidit ut quasi rationabilibus animalibus articulos christiane religionis exponeret, id est cibos offerret que non solum corpus sustentant, sed animam uiuificant mortuam, uerum tamquam brutis gramen et paleas et fenum prebuit iumentis. Legem quoque decalogi uoluit eis predicare, tamen quia legis illius obseruatores infames habebantur propter necem Ihesu Christi quem per proditionem Iude liuore ducti secundum oppinionem suam non occiderant, cogitauerant tamen, quia sicut proditores in seruitutem redacti gentibus tributa reddebant, et ob hoc ab omnibus sicut prophani uidebantur eorum obersuationes prout in Pentateuco continetur extraneas [cod. extrandas] esse decreuit. Fertur tamen quia non respuit tantum legem christiane religionis ob sui difficultatem rigoris, nec in contemptum dumtaxat Iudeorum contempsit precepta decalogi populis Arabie notifficare, sed ut ex utraque legem terciam conderet, legem que in quibusdam articulis cum Veteri et Nouo Testamento participium haberet, in quibusdam autem obseruantiis ab utroque discreparet. Ex utroque igitur Testamento multa decerpsit precepta, ipsaque narrauit, eisque aggregans alia in unum opus redegit, et duplici quidem appellatione ipsum censuit appellandum, scilicet Alchoranum qui interpretatur “lectionarius” et Alforcanum, qui “distinctus” in lingua sonat arabica, qui distinguitur inter Vetus Testamentum et Nouum, uelut quidam interpretantur, inter blasphemiam Gentilium et fidem quam ipse docuit. Composuit itaque hunc in secreto, eumque in centum XII [sic] tractatus siue capitula diuidens, ipsis sub LX distinctionibus artauit.
Quotiens autem populis illarum regionem [sic] uerbum predicationis proponebat, extra urbem uniuersos conuocabat, et in presentia omnium ficte quasi morbum patiens caducum in terra prostrabat se uiolenter et ut in epilenticis fieri solet, spumam per os eiciens, pedibus atque manibus inordinate hinc et inde proiectis, in arena diutissime uoluptabatur; post spatium uero temporis non modicum, ex industria motum membrorum suorum sic compescebat et occulos claudebat, ut non solum apopleticus [sic] crederetur in quo nullus sensus et motus habetur, uerum exanimis estimaretur. Cumque turbatis iam occulis quasi a demonio arreptus exurgeret, dicebat populo suo quod angelus Gabriel adeo mictebatur ad ipsum, qui prosternabat eum in terra et in corpore ipsum uexabat et in anima. Et angariabat eum in extasi positum, ut uerba Dei, sicut asserebat, que de celo ad ipsum destinabantur, gentibus uanos deos colentibus exponeret et ab ydolatria reuocatos ad cultum Dei uiui studiosius traheret. Constitutus ergo in medio eorum proponebat eis non quidem uerba angeli, quoniam non erat tanti meriti quod angelus Gabriel ad eum mitteretur, sed uerba que confingebat et quasi ab angelo sibi indicta rudi populo et inculto predicabat. Quotiens itaque predicabat eis dicebat: “Ego sum [fol.2ra] legatus Dei, uerba que posuit angelus in ore meo uobis expono. Non noui licteras maternus [sic] enim sum; cogit me angelus ut dicam uobis huiusmodi uerba: ‘adorate Deum uiuum qui celos creauit et terram, angelos et homines, et omnia que in eis sunt, non adoretis deos qui non possunt uobis prodesse uel obesse. Reddite decimas et primitias Deo, regi quoniam fungitur apud eos loco pontificis et uicario eius, et cauete peccata. Estote humiles, pacientes, casti nisi super uxores uestras, adulterium fugite, homicidium et furtum, et si hoc quippe feceritis et parentes honoraueritis, dabit Deus uobis in hoc seculo uitam diuturnam, diuitiam [sic], et filios cum quibus gaudebitis, et in futuro dabit uobis paradisos sub quibus deffluent flumina scilicet aque, uini, lactis et mellis, et cibos prosperos qui non grauabunt uentres, et uinum suaue quod non inebriabit, uxores et uestimenta serica. Noueritis quod Christus filius fuit Marie uirginis, legatus Dei et uerbum Dei, quod destinauit Deus ad eam et spiritus eius. Nolite ergo dicere tres esse, sed unus est Deus; nec dedignatus est Christus esse seruus Dei, scilicet non sunt dedignati et angeli proximi, et Deus cum Spiritu Sancto corroborauit'”. Indixitque Machometus ieiunium XXX [dierum] certo tempore, et qui non ieiunasset illo prefixo tempore ob aliquam occasionem illius ieiunii debitum, si diues esset, helemosinis redimeret, si uero pauper, alio tempore ieiunando. Monuit orare in templo siue in domo quinquies in die, sed priusquam ad templum ingrederentur, mandauit ut aqua abluerentur. Circumcisione[m] eis indixit in pueris a bymatu [cod. a bymatu] fieri [fol.2rb] adultis autem quandocumque ad legem accederent. Adulterium prohibuit; uerum si uir coniugatus, mulierem siue solutam siue coniugatam precio emerit, licite poterit ei copulari tanquam ancille nec adulterium comictit, quia pretium quod pro ipsa soluitur crimen delet adulterii; filias seruorum assumere permisit uxores habentes sine contagione adulterii ut sobolem suscitent ad cultum unius Dei. Resurreccionem predicauit futuram et uitam eternam habituros, qui supradicta credunt et bona faciunt. Et qui contra hec faciunt, in inferno diuersos habere semper cruciatus asseruit. Carnem porci prohibuit eis, et omne morticinium, ne comederent sanguinem et ydolototitum [sic] et suffocatum, et persuasit eis et monuit ut ad templum Meche, causa orationis accederent; mandauit ut Deo peccata et crimina confiterentur non homini. Causa quippe que eum ad hoc traxit propositum fuit ut intencio ut dampnata ydolatria homines sicut iam in aliis regionibus experientia didiscerat ad colendum unum Deum inuitaret [cod. imitaret], et ipse sicut legatus Dei et propheta ad instar Dauidis et Salomonis regnum obtineret et tamquam regi et prophete uniuerse nationes obedirent, collaque sua penitus in omnibus ei subderent. Hic [cod. hoc] quippe fuit Mafometus, id est graciosus, non Nicholaus, sicut falso plures autumant, cum sex centis annus elapsis [cod. elepsis] post aduentum Ihesu Christi hic uenisset in mundum ad predicandum Arabibus, de Mecha oriundus, que est in Arabia. Modus tractatus eius, sicut in serie libri continetur, extraneus habetur ab aliis. Non enim conuenit cum euangelio, nec in modo loquendi, nec in preceptis neque cum ueteri lege concordat, nisi in circumcisione, et porcine carnis et sanguinis execracione, et suffocate et ydolotici, et in libello repudii; sed in causa conceptionis discrepat iudeus ab ysmaelita. Dimissum est enim iudeo ut uxorem suam repudiet propter adulterii crimen uel suspicionem uel sanguinis fortassis innoxius effundatur [sic]. Vxoris Ysmaelite uero non solum propter causa pretaxatas, uerum etiam propter difformitatem uel sterilitatem uel lepram uel maniam uel ircum uel polipum uel si displiceat occulis eius uel si eam tercio obiuret in hunc modum: Latus tuum sit michi prohibitum sicut latus matris me, non licet eam amplius reuocare post talem formam iuramenti nisi prius ab alio cognoscatur.
In modo loquendi discrepat ab aliis scripturis Veteris et Noui Testamenti. Interdum enim loquitur sicut qui delirat, interdum autem sicut inanimatus, aliquando increpando ydolatras, aliquando comminando eius mortem, non numquam uero uitam eternam promictendo conuersis, set stilo turbato et dissoluto. Huius autem stili turbacio a nonnullis excusatur, eo quod asserunt eum invisibiliter ab angelo uexari in anima et corpore et angariari, ut homines amoueretur ab ydolatria ad colendum unum Deum, et morem gerebat acutam pasientibus [sic] in passione delirantibus [cod. delitentibus] ex pertubatione mentis. Cumque per fantasticas delusiones ut magicus populos rudes seduceret, et interdum legatum Dei, interdum autem prophetam Dei se uocaret, et lectiones quas confingebat eis exponeret, contingit, peccatis exigentibus, quod tum per predicationem eius fallacem, tum per bellicam cladem, tam ipse quam successores eius ab Aquilone usque ad mare Mediterraneum et ab Indiis usque ad occiduas partes omnes fere ad suam heresim coegit, proth [sic] dolor, non solum regiones has subiugauit, quarum quedam iam fidem susceperant Ihesu Christi, uerum etiam quasdam partes Yspanie per proditionem sequaces eius occuparunt, et in quibus olim multi sacerdotes diuinum Deo prestabant obsequium, nunc scelerati uiri exsecrabili(s) Mafometo supplicationes impendunt, et ecclesie que condam per manus episcoporum fuerant consecrate, nunc in templa sunt redacte profana.
Cumque uenerabilis R[odericus], Domino inspirante, sedem Archipresulatus Toletane metropoleos et insulam suscepisset, eam que ab inimicis crucis infestari cognouisset, prouinciam que suam ab infelicibus detentam doluisset calamitates suas et persecutiones lugendas esse merito prouidit, iuxta illud Ambrosii: “arma mea lacrime mee sunt” [S. Ambrosii, Epist. I,864,2: PL 16, 1008] quoniam quidem in locis ubi suffraganei pontifices sacrificia santa Ihesu Christo quondam offerebant, nunc pseudo-prophete nomine extollitur, et in turribus ecclesiarum in quibus olim tintinabula releuabant, nunc quedam prophana preconia fidelium aures insurdant. Hic nimirum antistes quem diuine sciencie licteratura comendat, sanctitas beat, uirtutes approbant, honestas ornat, infelicem ecclesie sue successum deplorans, utpote qui Nouum et Vetus Testamentum nouit, prescrutabiliter operam dedit et sollicitudinem, ut liber in quo sacrilegia continebantur instituta et enormia precepta translatus, in noticiam uenire(n)t ort[h]odoxorum, ut quos ei non licebat armis impugnare corporalibus, saltem enormibus institutis obuiando confunderet. In hac quoque sollicitudine zelo succensus fidei christiane non [minus] extitit reuerendus Mauricius [fol.3ra] archidiaconus eiusdem [ecclesie Toletane], litteratura commendabilis, uirtutibus insignis, moribus perspicuus, honestate preclarus, sed pari uoto parique affectu laborauit, ut liber iste in latinum transfferretur sermonem, quatinus ex institutis detestandis Mafometi a Christianis confusi, sarraceni ad fidem nonnulli traherentur catholicam. Vterque igitur, tam dominus meus Toletane sedis archiepiscopis, Yspaniarum primas, quam prefatus eiusdem archileuita, salubri me pulsarunt a[d]monitione, omnimodo persuadentes, ut huius translationis subire laborem non recusarem.
Ego autem Marchus, humilis eiusdem [ecclesie Toletane] canonicus, iustis utriusque uotis et desideris obedire sattagens, in fauorabili opere quantotius operam dedi, et ut uotum et desiderium eorum effectui manciparem, librum Mafometi ad peticionem eorum et com[m]odum ort[h]odoxie fidei de arabica lingua in latinum transtuli sermonem.
Completa quidem fuit huius uoluminis translatio, Domino et saluatore nostro auxiliante, anno ab Incarnacione Domini millesimo [non legitur] ducentesimo [sc.1209?], et anno quo Mafometus heresiarcha cepit arabibus heresim suam euomere sexcentesimo sexto.
Trastulit autem Marchus Tholetane ecclesie canonicus librum Alchorani ad peticionem Roderici venerabilis archiepiscopi Tholetani salubrem, et persuasionem magistri Mauricii Toletane sedis archiadiaconi meritis et sanctitate commendabilium uirorum.
BIBLIOGRAFÍA
M. Th. D’Alverny, “Marc de Tolède, traducteur d’Ibn Tûrmat”, Al-Andalus 16 (1959), reimpr. Ch. Burnett, Connaissance de l’Islam dans l’Occident Médiéval, Variorum, London, 1994.
Ed. ex Bibl. Mazarine, 780 (olim 1178), Paris, s. XIII.