Ignazio Lomellini, Animadversiones, notae ac disputationes in pestilentem Alcoranum aut Alphorcanum Mohhammedis vulgo Mahometis (1622).
Surat, id est exemplar vel transumptum, aut, ut corrupte citatur, azoara prima, quae dicitur vel inscribitur al-fātiha, id est aperitio aut porta seu prologus, vel initium libri. Continet autem versus, signa vel periodos sex aut septem.

In nomine Dei Misericordis, Miseratoris.
2. Laus Deo Domino saeculorum
3. Misericordi, Miseratoris domino possessori diei iudicii*
4. Te colimus vel tibi servimus ac te in auxilium vocamus vel ad te confugimus.
5. Dirige nos in viam [seu semitam] rectam seu doce nos viam rectam,
6.In viam eorum quibus gratiam vel benignitatem contulisti seu praestitisti super eos
<7>. non quibus iratus es aut quibus iratus non es* neque errantium seu pereuntium. Amen.

*3. possidenti diem iudicii mg.
*7. non quibus… non es mg. et add. deleta verba

Transcripción (provisional) de Óscar de la Cruz Palma: edición en elaboración.

Nota: El texto fue descubierto por Giorgio Levi della Vida (1959); y nuevamente citado por P.M. Tommasino (2013) [ver en la bibliografía general].