Carmen de fraudibus Mahumetis. Historia de Mahumete. Vita Mahumeti.

BREVE MONITUM: [1343] 1277-1278 Historia, seu narratio mere poetica ad exercitationem quasi academicam conficta potius quam exacta facti relatio qualis esse debet historia. Praeterquam quod enim in anachronismum insignem lapsus est auctor, dum insinuat Mahumetis sectam, et insignis hypocritae, Sergii scilicet apostatae, ut putamus, ab Ecclesia defectionem, circa Theodosii et sancti Ambrosii tempora refert accidisse. Quod narrat hic de vitulo in cavea secrete enutrito, deinde tauro facto ac furibundo, a Mahumete, quo rex fieret, acicurato, cum de hoc nihil omnino reperiatur apud auctores qui de rebus Mahumeticis egerunt, totum hoc nil nisi fabulam sapit, quam Hildebertus forte tunc juvenis, et litteris adhuc humanioribus vacans potius quam seriis, necdum adhuc historia valde peritus, exercitationis gratia in odium Mahumeticae sectae excogitavit et composuit. Hinc parum abfuit quin hanc historiam seu fabulam omiserimus, nisi in optimae notae manuscripto Elnonensi, ex quo alioquin multa seria et lectu dignissima eruimus, tam expresse praetulisset nomen Hildeberti, cujus cum opera [1345] omnia, quantacunque detegere potuerimus, vulgare nostri fuerit instituti, ne minimam quidem eorum partem retinere licitum nobis non sumus arbitrati.

[1345A] Heu! quot sunt stulti miseranda fraude sepulti,
Contemptaque Dei cognitione rei!
Qui Christum spernunt, cujus miracula cernunt,
Quem Dominum solum contremit omne solum.
Unde magis gentes se damnant insipientes,
Quae Christum rident, dum sua regna vident.
Nam qui viderunt hunc passum, nec potuerunt
Credere, stultitia sic redimunt vitia.
Sed ne delinguam, quoniam modo taliter inquam,
Neve tuendo reos sim reus inter eos,
Christum sprevisse crimen contendo fuisse,
Sed qui desipuit, sic veniale fuit:
At scelus immane fit non tibi credere, Christe;
Utque loquar tuto, non veniale puto.
Nam facinus tale, tam durum, tam capitale,
[1345B] Quis dignum venia crederet esse pia?
Hos autem dignos aeterna morte malignos,
Judice me capiet, atque vorax rapiet
Infimus infernus, nec qui satiatur Avernus;
Vixque potest scribi quid patiuntur ibi.
Ignis eos torret, ad quem mihi jam cutis horret;
Res equidem sonitu, res gravis admonitu.
Illos infestant miseros vicibusque molestant
Igneus inde vigor, frigoris inde rigor.
Nam sic damnantur, ut frigora nunc patiantur,
Alternaque vice sulphura mista pice.
Vermis eos rodit, quos omnipotens Deus odit,
Poenaque fit pravis multiplicata gravis.
Ignis ibi spissus, quem tetra revolvit abyssus:
[1345C] Nunquam grata dies est ibi, nulla quies.
Ultima quid servo? res huic accedit acervo
Cunctis praefatis plus miseranda satis;
Semper lugere, cruciatus fine carere:
Hoc vere gravius et miserabilius.
Quae cum narrare nullus queat et numerare,
Cur ego dinumero, cum careant numero?
Sed male secura gens flebiliter peritura,
Perfidia tabens, nil rationis habens,
Si posset scire sic se debere perire,
Hoc puto desereret, et sibi consuleret
Linqueret errorem, te, Christe, sequens meliorem,
Consuleretque sibi vota ferendo tibi.
Sed sunt pagani, qui spe luduntur inani,
Qui quaecunque volunt pro deitate colunt.
[1345D] Nec gens errore subducitur [f. seducitur] illa minore,
De qua proposui scribere, ceu potui.
Ipsa Jovis mundum fratris negat esse profundum,
Plutoni Stygium detrahit imperium,
Et reputat vanam rem cum Junone Dianam,
[1346A] Nec facit eximium Palladis ingenium.
Martem cum Venere dicit deitate carere,
Et negat esse deum cum Protheo Nereum.
Quidquid et antiquae fuit olim fraudis ubique,
Horum sub titulis viluit his populis.
Haec exsecrantur, et eos haec qui venerantur;
Hos quoque confutant, et miseros reputant.
Vivere dicentes sicut fenum comedentes,
Aeque Judaeos Christicolasque reos.
Se dicunt sapere, sed nos ratione carere
Et nos sicut eos dicimus esse reos.
Sic insensatos nos illi, seque beatos,
Dicentes vere se Dominum colere,
Qui Deus in coelo justo regit omnia telo [f. zelo];
Sed gens revera non colit hunc misera.
[1346B] Hic si quaeratur quis sit quem sic veneratur,
1279 Nomen habet Mahumet; hoc duce fisa tumet.
Illi cunctorum cessit cultura deorum,
Qui tenet ut proprium perfidiae solium.
Expulit errores error novus iste priores,
Et Mahumet soli sunt data regna doli [f. poli].
At tu summorum speculum, Godebalde [(84) [1345D] Godebaldus ille quis fuerit non liquet.] , virorum,
Quod fuerit quaeris principium sceleris,
Primaque tantorum fuerit quae causa malorum,
Praecipis expediam; praecipis, et faciam.
Quo si dignatur Deus ut coeptum peragatur,
Dum tua jussa sequor, sic lege nostra precor.

CANTUS PRIMUS.

Plus nocet, ut nostis, ad cuncta domesticus hostis,
[1346C] Et res ipsa docet qualiter ille nocet.
Nam male devotus quidam baptismate lotus,
Plenus perfidia vixit in Ecclesia.
Per magicas fraudes quaerens hominum sibi laudes,
Ut sua per studia corruat Ecclesia;
Quod dum celabat et caute dissimulabat,
Ceu lupus ecclesiis sedit in insidiis.
[(85) [1345D] Haec hypocritae et vaferrimi hominis descriptio non improbabiliter cadere posset in Sergium, non quidem illum patriarcham Constantinopolitanum, hujus nominis I, qui ipse Monothelita, Heraclium imperatorem Monothelitam, et Monothelitarum protectorem effecerat (ut quidam erronee [1346D] sunt opinati), sed alium Sergium Armenum pseudomonachum, et sui ordinis apostatam, qui Arianorum et Nestorianorum erroribus infectus, impio Mahumeti suam tunc sectam instituere meditanti, tam tenaciter adhaeserat, ut illo nequissimus ille pseudopropheta ad Alcoranum suum concinnandum usus fuerit.]
Dulci sermone, ficta quoque relligione
Blanditur populo sub fidei titulo.
Falsus ad hoc testis accesserat horrida pestis,
Fota cibis raro, marcida pane caro;
Qui procul a ludo fugiens, ibat pede nudo,
Submisso rite cuncta loquens capite.
Quando pergebat coram, sua labra movebat.
Ut sanctum teneat quisquis illum videat.
[1346D] Sed suspirando si tolleret hic aliquando
Demissos oculos, concitet ut populos,
Tunc exaltabat palmas vocemque levabat,
Non pro se moerens, sed populi miserens.
Nam de se tutus, nil est nisi pauca locutus,
[1347A] Tantum pro populo corde rogans tremulo;
Illius unde fidem plebs admirans sacra pridem,
In Jerosolymis est prope capta dolis.
Nam cum transisset Pater illius Urbis, et isset
In coelum subito corpore disposito,
Tunc exaltari magus hic et pontificari
Affectans avide; se tamen haec pavide
Dixit facturum, nisi sciret non nociturum
Si praesul fiat, cum Deus hoc cupiat.
Nil equidem gravius quam sarcina nominis hujus;
Ad quod pondus, ait, me Deus ipse trahit.
Sed Deus inspector cordis, justus quoque rector
Ut pius atque scius consulit in melius.
Nam quod praefatus cupiebat homo sceleratus
Christo displicuit, nec fieri potuit.
[1347B] Tunc rex invictus [(86) [1347D] Manifestus hic anachronismus, et huic poemati nonnullam suspicionis notam aspergens, cum Theodosius et S. Ambrosius circa an. 392 claruerint, [1348D] Mahumetes autem non nisi circa an. 620 suas ineptias adinvenire coeperit.] Theodosius et benedictus,
Hostis perfidiae, filius Ecclesiae,
Summus erat regum, sub quo sacra sanctio legum
Praedicante pio floruit Ambrosio.
Hic cum praescisset quod praesul tantus obisset,
Festinans abiit qua Pater hic obiit.
Et tandem multo cum luctu Patre sepulto,
Christum supplicibus consuluit precibus,
Ut sibi monstraret quem digne pontificaret;
1280 Cui sic insonuit vox et eum monuit:
Ne credas turbae, latet hostis ut anguis in urbe.
Vox ut conticuit, rex tacitus stupuit.
Quid sit miratur, tamen admirans veneratur,
Et replicat monitus taliter attonitus.
[1347C] Sed cito plebs solvit quae rex dubitata revolvit:
Simplex delirum nam rapit ipsa virum,
Et velut invitum secum pertraxit iniquum
Ante fores regis; simplicis ergo gregis
Dum male consultus fremit hic sine lege tumultus,
Rex quaerit strepitus quid velit insolitus.
Cui quidam fatur: Plebs te prodire precatur.
Rex, sicut petitur, protinus egreditur.
Quem magus egressum cernens stupet, et cirogressum
Flexit, nam vere tunc voluit fugere.
Nec quid vidisset scio, propter quod timuisset.
Hoc patet, invitus cum fuit intuitus.
Nam nota palloris dat in ipso signa timoris:
Unde libens fugeret, si populus sineret.
[1347D] Cui sic dicebat luctanti quem retinebat:
Quamvis lucteris, tu Pater urbis eris.
Utque retraxerunt, hunc pontificem petierunt.
Laudantes equidem verba, virique fidem.
Pro quo de more dum perstrepit aula favore,
Infremuit subitus et favor insolitus.
Nam non humanis ululatibus, imo profanis
Ut plebs conticuit, ipsa domus fremuit.
Huc quia venerunt toto quaecunque fuerunt
Mundo daemonia, turba magi socia.
Audiit ut tantum plebs murmur vociferantum,
Sternitur atque tacet, dum stupefacta jacet.
[1348A] Quam rex signavit, signoque crucis revocavit,
Atque rogat Dominum, reddat ut his animum.
Aulam mundavit, populumque Deo reparavit;
Et male praesagum talibus inde magum
Vocibus affatur: Quid nunc tua fraus operatur,
Insidiosa lues? Haec tua facta lues.
Nam qui damnosum sibi te scit et insidiosum,
Dum te discutiet, tunc male percutiet.
Utque Deus verus tibi sit magis ipse severus,
Nunc ego parco tibi; sed patieris ibi
Perpetuo digne quando cruciaberis igne
Quo veniam cupies, nec tamen invenies.
I procul, immitis, dignissima victima ditis;
Eminus hinc fugias. Quod nisi jam facias,
Quae sit nostrorum sententia judiciorum
[1348B] Tunc volo comperias; ergo cito fugias.
Inde suis fatur: Jubeo procul hic rapiatur.
Mox igitur rapitur, atque foras trahitur.
Sic dolus antiquus, sic pestis et hostis iniquus
Fallere non potuit, fallere quos voluit.
Qui tamen abstractus, et longius ire coactus
Hanc ignominiam dixit in Ecclesiam.
Ipse reportabo, neque sic, sed centuplicabo
Vestra sit Ecclesia nunc licet eximia,
Sentiet ipsa ruinas [f. minas] nostras, patiendo ruinas,
Cum sua posteritas victa mihi meritas
Exsolvet poenas, et uti desidero plenas.
In quo praesagus, heu! fuit ille magus.
[1348C] Si quaeris testem, paganam respice pestem
Cujus nequitiae signa manent hodie.
1281 Nam gens exosa Christum, gens perniciosa,
Gens Mahumet parens, et ratione carens
Certat adhuc stultum defendere sedula cultum
Cur perit illa, scio, perpete supplicio.
Causa mali talis magus iste fuit specialis,
Quem pro perfidia depulit Ecclesia.
Qui pulsus dira flagrans exaestuat ira,
Et rapida vadens perditione madens.
In Libyam cursus detorquet ut impius ursus.
Et tunc in Libya floruit Ecclesia,
Africa florebat, et Christo vota ferebat;
Sed bene quem coluit, heu! cito deseruit.
Nam modo praedicta veniens magus urbe relicta,
[1348D] Hanc quoque rite piam saevit in Ecclesiam.
Hic etenim sancte se vivere fiuxit ut ante,
Quod bene dum simulat arte malum cumulat.
Nam meditans caedes animarum, consulis aedes
Hostis ut hospes init; consul eum recipit.
Hospite gaudebat, quia reverenter habebat
Omnes Christicolas, utpote coelicolas.
Inde magum fovit, cujus jejunia novit,
Et vidit ritus, atque sacros habitus;
Nam vivebat ita sceleratus simplice vita,
Simplex apparens, et quasi felle carens,
Quod flos illarum dictus fuit ecclesiarum.
[1349A] Nullus enim poterat scire magus quod erat:
Quare praefatus dives magis hunc veneratus,
Dilexit, timuit, utque pium tenuit.

CANTUS II.

Cui bene credebat hic servum dives habebat,
Nomine Mamutium [Mamutius], cujus id officium
Res dispensare domini; super haec vigilare;
Haec fuit officii curaque Mamutii,
Qui procuravit, et super caetera cavit
Ut sic praefato serviat ipse mago:
Quod sibi cuncta daret quae vellet, nulla negaret,
Et quae praeciperet omnia mox faceret.
Hunc magis amplectens, et amicitia sibi nectens
Multis blanditiis atque veneficiis,
Alligat ut captum, quia Mamutium videt aptum
[1349B] Materiam fieri proposito sceleri.
Haec igitur verba jactabat voce proterva:
Fidenter quaere quae placet eligere.
Elige, lecta dabo, quaesitaque multiplicabo;
Et quidquid quaeres, me tribuente feres.
Ut magus haec pactus fuit, ille stetit stupefactus,
Quaerens quid cupiat, quid sibi conveniat;
Et tandem dixit: Pater, ad tua verba revixit
Mens mea, quod quaero si fieri potero;
Nil aliud certe rogo contingat mihi per te,
Quam liber fieri praesidio celeri.
Ad quae praedictus respondit homo maledictus:
Compos quod quaeris muneris hujus eris;
Sed male me noscis, quia talia munera poscis:
An mihi difficile quod minimis facile?
[1349C] Esset enim pronum tibi quemlibet hoc dare donum;
Sed tibi me vere plura libet facere.
Nam cum persona decet ut sint consona dona,
Parva decent humiles, magna mihi similes
Consul eris per me: dixi tibi caetera ferme
Quae dare proposui, sed melius tacui,
Et tunc hoc veniet, sed quod dixi tibi fiet.
Contra Mamutius intulit haec citius:
Si tibi servus ero, non altera munera quaero;
Nam bene liber ero, si tibi serviero.
At magus ut novit, sua mox praestigia movit,
Et sic immeritum Mamutii dominum
Morbo percussit, tantisque doloribus ussit,
Quod sibi mors levior, vita foret gravior
[1349D] 1282 Cumque moraretur, nec tam cito moreretur,
Quod non prompta fuit mors, magis indoluit.
Et secum fatur: Nisi protinus hic moriatur,
Tunc ego non valeo; sed quid agam teneo.
Hoc tacite dicto, replicat mox sicut e ricto
Sub recti specie murmura nequitiae.
Et surgens nocte, subtraxit lumina docte,
Ut faciant tenebrae tale nefas celebre,
Et quasi defunctos somno ligat ordine cunctos.
Quo facto proprius criminis it socius;
Et sic exertis humero tenus ipse lacertis,
Infirmum manibus conterit et pedibus.
Hujus et absque mora cum naribus obstruit ora,
Cui sic spiramen abstulit; ipse tamen
Guttur ei fregit. mortemque subire coegit,
[1350A] Reddens pro donis talia dona bonis.
Ergo redit gaudens, et dicit, in hoc sibi plaudens
Nunc facto scelere me puto proficere.
At postquam luxit Phoebus, mundoque reduxit
Luminis officium, consulis exitium
Servis detegitur; quod ubi multis aperitur,
Fugit ab ore color, insuetusque dolor
Omnes confundit: flens hic sua pectora tundit;
Hic crines lacerat; quemque dolor macerat.
Hic gemit, hic plangit, omnes unus dolor angit.
Tunc quoque patroni mors miseranda boni
Non solum flentes movit quoscunque clientes,
Flebant assidue, sed simul et viduae;
Et luctu plenum super omnia vulgus egenum,
Moerebantque pie quaelibet Ecclesiae.
[1350B] Omnis sanctorum cum clero grex monachorum,
Princeps, plebs humilis tunc fuit in lacrymis.
His quoque praefatus accessit homo sceleratus,
Qui lacrymando madens, inque dolendo cadens,
Exemplum flendi factus fuit atque dolendi:
Quare nullus eum credidit esse reum.
Sed vir honoratus postquam fuerat tumulatus.
Et dolor ut sedit, mens sua cuique redit.
Tunc magus incoeptis magis insistebat ineptis,
Taliter afficiens arteque decipiens
Consulis uxorem, quod vix pateretur amorem,
Si servum proprium nomine Mamutium,
Quamvis invitum festinet habere maritum:
De quo praesagum consulit illa magum,
Qui quasi prudenter magus intulit ista verenter:
[1350C] Illud si faceres, tu tibi consuleres;
Sed bene coepisti si feceris ut voluisti
Hoc, auctore Deo, consilioque meo.
Illa redit gaudens, quamvis istud scelus audens,
Dummodo Mamutium possit habere virum;
Impatiensque morae, mox libertatis honore
Donat Mamutium; detrahit officium
Illi servile, pro quo sibi reddit herile,
Atque suum famulum constituit dominum.
Nempe maritali taeda, rituque jugali
Huic se supposuit, heu! quia depuduit:
Quod quamvis dicam, fateor tamen esse pudicam,
Hanc et matronam rite fuisse bonam.
Sed dolus antiquus magus hanc decepit iniquus,
Cui nec erat dirum mortificasse virum.

CANTUS III. [1350D]

Sic ubi primatus jam fulsit honore beatus
Consul Mamutius, dives et eximius,
Ad se damnatum vocat ille suum sceleratum,
Quem sic alloquitur: Ecce tuus fruitur
Mamutius per te promissis rebus aperte,
Consul dicor ego, me tamen esse nego.
Jam Domini more nostro fungeris honore,
Noster honor tuus est, quippe tuus meus est:
1283 Tu praedicabis, Pater, et facienda notabis,
Praeceptoque tuo pareo continuo.
Per me majorem, magus inquit, habebis honorem,
Si tibi quae jubeo feceris ut moneo.
Haud ablactatum, sed nunc de matre creatum
[1351A] Sume tibi vitulum; res lateat populum.
Sumptum claudemus et nutriri faciemus,
Ut nulli pateat quo vitulus lateat.
Res tamen ut vere possit sine teste latere,
Est opus arte mea; fiet enim fovea
Omnibus ignota, sic et de luce remota,
Ut quid ibi fiat sol neque luna sciat.
Illic ponatur vitulus; sed ne videatur,
Solus ibi lateat, nil nisi nos videat.
Neve repentina se prodat vox vitulina,
Ne possit prodi, debet in ima fodi;
Curaque sit prima, quo sic fodiatur in ima,
Aures ne vituli vox feriat populi.
Nos duo pascemus illum, solique sciemus;
Nil res proficiet si vaga turba sciet.
[1351B] Ast oculus quintus vitulum si viderit intus,
Quintum post oculum scire putes populum.
Ergo fac celes, et nulli dicta reveles;
Debes ipse tui calliditate frui.
Mamutius stabat, et respondere parabat,
Sed magus hunc cohibet, atque loqui prohibet.
Non est dicendum nunc, inquit, sed faciendum
Quare Mamutius se rapit hinc citius:
Et jam nil fatur, solum facit et meditatur
Compleat ut rite singula sollicite
Quae magus aptari praeceperat atque parari.
Quaesivit vitulum, res latuit populum.
Fodit speluncam qualis puto non fuit unquam,
Caecam, terribilem, daemoniis habilem,
Quae fuit infernis vicina, remota supernis,
[1351C] Et stygio ritu terra timenda situ.
Carcere damnatus tali vitulus modo natus
Clauditur, et crebris pascitur in tenebris.
Paverunt usque magus illum Mamutiusque;
His solum patuit, res alios latuit.
Soli paverunt vitulum, solique scierunt
Quin jam taurus erat qui vitulus fuerat.
Quem si spectares, vitulum vix esse putares;
Dixisses potius: Daemonis est socius;
Nam non taurina fuit illi, sed peregrina
Monstri forma novi, nec similanda bovi.
Cornibus horrendus, plus rhinocerote timendus;
Ignea lux oculi terror erat populi.
Horruit ipsarum quasi spinis forma genarum;
[1351D] Huic habuit nares bestia nulla pares:
Terribilis flatus, patulus fuit oris hiatus,
Cujus rictus atri forma fuit barathri;
Vertex cristatus, et equino more comatus,
Colli magnifica, formaque terrifica.
Exstabatque toris pectus sublime decoris,
Et conformis ibi vix fuit ipse sibi.
Heu! ponam dorsum vel caetera membra seorsum
Dorso, pectoribus, cruribus et pedibus,
Silvis exstanti fuit ut puto par elephanti;
Et si quis quaerat, bestia talis erat.

CANTUS IV.

Interea flenda res accidit atque dolenda:
Filius Ecclesiae rex obiit Libyae,
Qui, dum vivebat, suus orbis pace vigebat;
[1352A] Non ibi nequitia, sed pia justitia.
Quid foret impietas nullius noverat aetas;
Perfidiae vitium cavit ut exitium.
Fecerat hoc legis rigor, et mens strenua regis,
Quo regnante pia floruit Ecclesia.
1284 Ille velut custos defendens undique justos,
Hostis qua poterat impietatis erat:
Desolatarum spes ille fuit viduarum,
Amplectens miseros ceu proprios pueros:
Illis solamen, fuit illis ille levamen,
Esse sui similes quosque putans humiles.
Sic bonus ille bonis, et amator relligionis,
Luctus in terra fit moriendo pia.
O vere pietas! vix luctus dat sibi metas;
Flet robur juvenum, debilitasque senum:
[1352B] Flet pietas matrum, moeret reverentia patrum
Flentque simul teneri cum patribus pueri.
Africa moerebat, quasi pro se quisque dolebat
Omnis Christicola, miles et agricola;
Par quoque servorum luctus fuit et dominorum.
Dives inopsque dolet, non dolor esse solet
Talis: nam clerus, monachorum grexque severus,
Et quisque coluit rite Deum, doluit.
Nam tutela boni fuit hujus vita patroni,
Quo moriente pia corruit Ecclesia.
Sic lacrymis usque tristes casus utriusque
Regis et Ecclesiae flentur ubique piae.
Ergo nimis multo cum luctu rege sepulto,
Signant in tumulto scripta sub hoc titulo:
[1352C] Tres luctus causae sunt hoc sub marmore clausae,
Rex, decus Ecclesiae, summus honor patriae.

CANTUS V.

Ast ubi tantarum torrens abiit lacrymarum,
Instituit dubia concilium Libya,
Quo disceptatur procerum quis constituatur,
Quis sit rex Libyae, digna salus patriae.
Sic inter proceres regno dum quaeritur haeres,
Mamutio socius sic ait ille suus:
I, precor, et solito properans velocius ito,
Et pete concilium consiliis dubium.
Cum liceat fari tibi, fac me, quaeso, vocari;
Nam scio me vere sic tibi proficere.
Sed loquerer plura, nisi forte forent nocitura;
Haec quoque dum moneo, te male detineo.
[1352D] Omnia Mamutius mox ad verbum facit hujus;
Se rapit inde cito plus properans solito:
Nil exspectabat, fugientis more volabat,
Donec concilium venerat in medium,
Quo sceleris diri murmur jam coepit oriri.
Dum culmen rerum quisque cupit procerum,
Quo mox immitis crevissent jurgia litis,
Venisset medius ni cito Mamutius.
Nam cum post verba praeludia litis acerba,
Arma viri caperent, castraque perstreperent
Inter dementes populos, et in arma ruentes,
Exsiliit medius concito Mamutius;
Et sic sedavit proceres et conciliavit.
Quos ubi composuit, et populus siluit,
Paulo cunctatus, sic dicitur esse prefatus:
[1353A] Laudo composita jurgia praeterita,
Quo tamen ex facto me nequaquam modo jacto,
Sed venisse volo quod loquar absque dolo;
Gaudeo venisse, sed plus vos composuisse,
Per quos justitia viget in hac patria,
Per quos vestrorum stat, crescit culmen honorum,
Per quos eximia pace viget Lybia.
Vos tales vere decet omnes coepta tenere,
Et decet eximium quemlibet imperium.
Sed regni munus mos exigit ut ferat unus;
Una domus geminos non patitur dominos.
Nam socio regi rex est quod crimina legi,
Concordem socium non habet imperium.
Sed tamen ut rite sit rex unus sine lite,
Si cupitis celeri consilio fieri,
[1353B] 1285 Hoc ego monstrabo, post consiliumque probabo
Non ullum melius esse vel utilius.
Nosco virum quemdam, non personam reverendam,
Sed contemptibilem, sed misero similem;
Et tamen est plenus hic religionis egenus,
Simplex et sapiens, quaeque futura sciens;
Et puto sermone sapientior est Salomone,
Namque prophetia sunt sua consilia:
Iste requiratur ut judicet atque loquatur
Quid recte fiat, quid male conveniat.
Ille perorabat, et dicere plura parabat;
Plura loqui cuperet, si populus sineret.
At partes aeque sic vociferantur utraeque:
[1353C] Mammutius taceat, dictaque res placeat.
Tunc male sensatus laudans haec dicta senatus,
Quis sit quem mittat, jam minime dubitat;
Proque viro mirae virtutis protinus ire
Orant Mammutium; sed rogat hic socium,
Cui procerum mille datur optio: deligit ille
Quemdam qui fatuus esset et ingenuus.
Ergo recesserunt, pariterque magum petierunt,
Quem multum rogitant et prece sollicitant
Ut veniat secum, quo judicet omnibus aequum,
Conciliumque regat; sed magus ire negat,
Istud se facere dicens, sed nolle docere,
Imo quod taceat si quis eum doceat.
Haec quoque dicebat et multoties repetebat,
[1353D] In turba procerum scire nihil miserum;
Qui tamen oratus, tandem, multumque rogatus,
Flectitur ut nolens, et velut ire dolens;
Quodque foret laeta mala mens, sibi fraude sueta
Per tristes habitus dissimulat penitus.
Cumque sibi stratum vidisset equum phaleratum,
Quid mihi cum phaleris? dixit homo sceleris.
Quis mihi stravit equum? nihil illi credite mecum;
Sit procul omnis equus, nil mihi tale decus.
Aut ferar his binis pedibus, vel si peregrinis,
Bis binis asini more ferar Domini.
Ergo legati, juxta verbum scelerati,
Conantur facere quod jubet, et propere:
Huic asinum quaerunt, ipsumque superposuerunt;
Quo facto redeunt, et celeres abeunt:
[1354A] Sed praedictante sibi nequitia, magus ante
Taurum de cavea solverat interea,
Concilium quando jussus petiit properando
Dictus Mammutius ille suus socius.
Et frontem tauri titulo praecinxerat auri:
Sic ducens illum lumen ad insolitum,
Ceu moveat bella fera territa luce novella,
Exsiliens mugit, et velut aura fugit.
Unde mora parva cito proxima transvolat arva,
Non ulli miserens, singula quaeque terens.
Nulli parcebat, homines et rura premebat,
Aeque stravit oves, praevalidosque boves.
Sternebatque sata tumidus, calcans pede prata;
Nec quod taurus erat esse memor poterat.

CANTUS VI.

[1354B] Ergo damnosus multis et prodigiosus
Innumerum populum contrahit ad speculum [id est spectaculum.
Cum jam praefatus diro magus homine natus
Concilium subiit, quo properans abiit.
In medio procerum stabat confusio rerum,
Hostis justitiae, formula nequitiae.
Stans humilis vultu, spectandus paupere cultu,
Sicut ovis tacuit; quod populo placuit.
Inde rogabatur ab eis, quod et ipse loquatur,
Et regem solus deligat ipse dolus.
1286 Cumque videretur dicturus, ubique siletur,
Ut queat audiri vox scelerata viri.
Ille gemens primo suspiria traxit ab imo
Pectore, flens subito more sibi solito.
[1354C] Attollensque manus, sua volvit in ore profanus
Murmura sollicite, pauca loquens tacite.
Inde genu flectit, laqueos mens perfida nectit,
Ut credatur ei sub specie fidei.
Quod plebs miratur simplex et collacrymatur,
Et sic esse reum nescia laudat eum.
Qui postquam lacrymis maduit, dicturus opimis
Caetera prosequitur tristis, et haec loquitur:
Pro vestris rebus ego curo quibusque diebus;
Nam mihi vos hodie curaque quotidie.
Pro vobis oro, vobis prodesse laboro;
Vester semper ero qualibet ut potero.
Sed quae nunc istis pro rebus consuluistis
Personam vilem me misero similem.
[1354D] Memet confundo si solus consilium do,
Si solus dedero juste protervus ero.
Quare de coelo vobis modo nota revelo,
Sensus et ista meus non dabit, imo Deus.
Digne regnabit taurum quicunque jugabit,
Qui juga non tulerit, ferreque nescierit.
Quem Deus eligat, hunc homo diligat et veneretur;
Placat namque Deum quisquis amabit eum.
Cur habeat signum tamen haec electio dignum,
Absolvam leviter, si placet et breviter.
Haec gens aequatur, et tauro consimulatur;
Nam genus hoc hominum vix patitur dominum.
Sed rex constanter Lybiam regat atque potenter,
Qui taurum melius subjugat et levius.
[1355A] Hic confirmabit et justitiam solidabit;
Noxia mutabit, et bona cuncta dabit.
Et quia regnabit, mala quaelibet inde fugabit.
Florebitque pia pace sub hoc Lybia.

CANTUS VII.

Dixerat, et multus sequitur sua verba tumultus:
Applaudunt juvenes, nec tacuere senes.
Esse sibi facile putat hoc robur juvenile,
Sed longum senium cui dedit ingenium,
Dicebat secum: Matura scientia mecum,
Et virtus juvenum vincitur arte senum.
Cur ego despero? Cur non regnum mihi quaero?
Si vetat hoc senium, suadeat ingenium.
Ars compensabit quod vis mihi parva negabit;
Dum quidquid facio, certa reget ratio.
[1355B] Sic omnes proceres regnum sperare videres:
Vi propria juvenes, calliditate senes.
Jam regio tota tanta formidine mota,
Pars metuens fugitat, magna pavens latitat.
Sed qui fugerunt, ita conventum subierunt,
Ut sibi concilium conferat auxilium.
Esseque dicebant, pro quo trepidi fugiebant,
Monstrum terribile, pene bovi simile.
Qui parcit nulli, vix turbae cederet ulli,
Quaque fugens rueret, omnia destrueret.
Ad quod conventus pavet omnis, et ipsa juventus
Monstrum pertimuit, atque pavens tremuit.
Tunc magis hortatur quod ad hoc monstrum veniatur,
Utque magus voluit, obvia turba ruit.
[1355C] Quae procul ingentem cernens taurum venientem
Horruit, eximii spe tamen imperii
Illum qui captat se totum quilibet aptat.
Cum jam magnificus taurus et horrificus
Stat medius, miro circumdatus undique gyro.
1287 Ast ubi turba stetit, ista magus repetit:
Eia rex esse qui vis, modo sceptra capesse,
Imperium dotes ecce tenere potes.
Qui jugat hunc taurum, capiat me judice laurum,
Atque jubente Deo, terra sit haec sub eo.
Vocibus his plausus datur, et nullus tamen ausus
Appropriare fuit, quisque sibi timuit.
Sed taurus stabat, in seque fremens dubitabat
Quid potius faceret, quos prius impeteret.
Nam fore credebat hostes quoscunque videbat;
[1355D] Quos circumspiciens cedit in his sitiens,
In se bacchatur, et in orbem saepe rotatur.
Stabat enim dubius, quo ruat ipse prius.

CANTUS VIII.

Hic quod dicendum reor minime reticendum.
Strenuus effrenis prosiliit juvenis.
Hic ait ad taurum: Nisi victus des mihi laurum,
Nobiliter moriar, laudeque sic potiar.
Te feriente mori magno mihi fiet honori,
Nec tibi laus feritas, sed mihi strenuitas.
Inde per obliquum vadens ut fallat iniquum,
Per cornu propere tentat eum rapere.
Et puto cepisset, nisi bellua cauta fuisset;
Quae dum capta fuit, obvia turba ruit.
[1356A] Atque velut certo gauderet in hoste reperto,
Huic inhiat soli forma cruenta doli.
Quo viso juvenis velut aurae flamine lenis
Percussus rubuit, nec tamen extimuit.
Qui quamvis nosset quod non evadere posset,
Ni citius fugeret, et sibi consuleret,
Intrepidus restat: tantum virtus sibi praestat,
Ut malit cadere, quam timide fugere.
Armis ergo carens, animi sed robore clarens,
Quae natura dedit, laetus ad arma redit.
Bellaque sic captat, ad quae sua membra coaptat.
Dextra fuit gladius, laeva manus clypeus.
En alter saeva, nuda sine tegmine laeva
Qualia sustinuit, qualia non timuit.
Ense carens stabat, nec inermis adhuc dubitabat.
[1356B] O mira mirum strenuitate virum!
Quem vix laude pari reor unquam posse vocari,
Cui mors grata fuit vivere dum potuit.
Maluit ergo mori quam succubuisse timori,
Sed gaudet populo sic fieri speculo [seu spectaculo.
Tunc fera lethalis tanquam cursum juvat alis
In juvenem rapitur, quo miser opprimitur,
Et citius dictu lethali concidit ictu.
Ut taurus vidit quod juvenis cecidit,
Tunc ita saevit in hunc quasi victo diceret: I nunc
Et me fac scribi succubuisse tibi;
Sic potiere meo per saecula longa trophaeo.
Sed juvenis vita despoliatus ita
Proh dolor! expirat, quem bellua pessima gyrat,
[1356C] Sic ludens in eo sicut in hoste [f. ove] leo.
At variae gentes dicebant ista videntes:
Venit revera coelitus ista fera,
Jureque regnabit illam quicunque jugabit.
Sed juvenem miserum jam penitus lacerum
Taurus ut aspexit per circum cornua flexit,
Atque suos geminos forte videt dominos;
Quaque sibi notos videt illos stare remotos,
Hac abiit propere, sed populus fugere
Coepit ab hac parte, magica male lasus ab arte,
Cum mox Mammutius ille magi socius
Nil patiendo metus procedit ab agmine laetus,
Egreditur solus, fraus, scelus, ipse dolus,
Perfidiaeque scelus. Aderat jam taurus anhelus,
[1356D] Et sibi prolatas, saepe sed ante datas
Ore manus lambit, dominumque frequentius ambit,
1288 Quem sicut voluit Mahumetus tenuit.
Callidus ergo jugum jubet afferri sibi durum,
Oblatumque fuit, quod bovis imposuit
Victor cervici; taurus patienter amici
Tactum sustinuit, quem dominum timuit.
Dum sic Mammutius feritatem mitigat hujus,
Accedunt trepidi mox proceres stupidi;
Scriptaque legerunt, propter quae plus stupuerunt,
Signis namque novis frons titulata bovis
Auro fulgebat, carmenque novum retinebat:
Quod, qui viderunt, tale fuisse ferunt:
Hunc Deus elegit, cui me servire coegit.
Sic ego missus ei sum pietate Dei.
[1357A] Postquam viderunt proceres quae scripta fuerunt
Mammutium rapiunt, et dominum faciunt.

CANTUS IX.

Tunc fragor in castris quasi bellicus intonat astris.
Bellum civile nil sonuit simile.
Dixisses fractas ipsas coeli cataractas;
Omnia si ruerent, non aliter fremerent.
Tanta fuit gentis-vox indiscreta furentis,
Cum sibi Mammutium constituunt dominum.
Ille reluctatur, quin obluctando profatur:
Non aequum facitis, et puto nil sapitis.
Nunquam quaesivi nec regna tenere cupivi:
Non aequum facitis; cur ita me rapitis?
Quod si perstatis vos ut mihi vim faciatis,
Ex desiderio non fruar imperio.
[1357B] Unde magis raptus sceptris regalibus aptus
Solus clamatur, sicque corona datur.
Mammutius fit rex postquam sacra deperiit lex.
Ordine nam tali venit origo mali.
Hos igitur fastus illi dederat suus astus,
Cujus perfidia saucia flet Lybia.
Cum iam regnaret vir iniquus et imperitaret,
Tunc sic aggreditur hunc magus, et loquitur:
Te benefactorum memorem decet esse meorum,
Quid sis, quid fueris si memor hujus eris;
Et mihi dona dabis, et me, nisi fallor, amabis,
Et sicut spero, non tibi vilis ero.
Nunc ergo si vis ut homo faveat tibi quivis,
Fac quod ego moneo, par eris inde Deo.
Sic tibi summa dabo, sic te super astra levabo:
[1357C] Est mihi terrarum regna dedisse parum.
Per me summus eris; per me Deus efficieris,
Si quae te moneo feceris ut jubeo.
Lex mutandorum gravis est Evangeliorum,
Quae sensu vacuos nos putat et fatuos,
Dum nos moechari prohibet et luxuriari,
Et cognatorum destruit ipsa torum.
Multaque praeceptis vetat, et confirmat ineptis,
Quae tu damnabis dum magis apta dabis.
Nam tu moechandum statues, venerique vacandum.
Luxuriet penus, sitque soluta venus,
Sed tua decreta debes hac claudere meta,
Ut modo sit licitum quidquid erat vetitum.
Sic tibi majorem populi sine lege favorem
Conciliare potes, si mea verba notes.
[1357D] Nil magis est oneri quam stricta lege teneri:
Ergo fac liceant omnia quae libeant.
Qualiter hoc fieri poterit, ratione doceri
Arguta poteris, si mihi parueris.
Argue scriptorum vitiose dicta priorum,
Et male scripta prius corrige nunc melius,
Quae careant menda sine crimine trade legenda,
Caetera deride non bene digna fide.
1289 Illi scripturae debemus credere jure,
Jureque suscipio quae caret arbitrio.
Contra, scripturam quae dat legem nocituram
Juste despicio; nam nocet arbitrio.
Arbitrium latum sub libertate creatum,
Si legem statuas, protinus evacuas.
[1358A] Sic non omne licet quod libertas mihi dicet,
Quae sub lege suum non habet arbitrium.
Ergo decet regem tantum talem dare legem,
Ut quidquid libeat, hoc etiam liceat.
Sic sic magnus eris, sic perpete pace frueris,
Hoc facti titulo jure placens populo.
Cui rex tantorum referens grates monitorum
Intulit: Eximia sunt tua consilia.
Et tua doctrina nobis penitus peregrina
Nota tibi soli venit ab arce poli.
Per te divina mundo lucet medicina;
Nam loqueris, video, cuncta docente Deo.
Quare prostatus precor ut modo sim tibi gratus,
Sicut et ante fui, quando minus valui.
Tu me fecisti dominum, tu regna dedisti,
[1358B] Sed nunc amplificas, et dona multiplicas.
Sic mecum stabis, et adhuc, Pater, insinuabis
Per quod ego facere nil videar temere.
Ergo mihi suade, faciendaque singula trade,
Et mihi te speculum, te facias oculum.
Semper, uti scisti, feci quidquid voluisti;
Nunc si praeteream quae jubeas, peream.
Africa parebit his quae tua lingua docebit,
Et tibi discipulus totus erit populus.

CANTUS X.

Ad magicos nutus rex quaeque nefanda secutus,
Sicut pollicitus est, ita sollicitus
Omnia complevit; sacras leges abolevit;
Et quidquid libuit, hoc licitum statuit.
Addit et hoc sceleri, nolentes hoc revereri
[1358C] Rebus privari, suppliciisque dari.
Ad quae decreta mens astrorum male laeta
Gaudet et insanit, dum male flenda canit.
Multiplicans laetas voces lascivior aetas
Laetatur scribi multa licere sibi.
Jamque puellaris chorus, et plausus popularis
Solum […] ammutium praedicat eximium.
Extuleratque virum quasi sacratum, quasi mirum
Aura favoralis semper amica malis.
O gens confusa, magico male dogmate lusa!
O socianda feris! o miseranda! peris.
Libera sum, dicis: libertas haec inimicis
Nostris eveniat, nosque precor fugiat.
Libertas talis vobis erit exitialis,
Quae vos damnabit, suppliciisque dabit.
[1358D] Dum tibi consultum credis, gens, o male stultum
Quo gaudens raperis, laeta canens moreris.
Dum nunc exsultas, poenas cumulas tibi multas,
Et juxta meritum, tendis ad interitum.
Ergo prurigo Veneris scelerum fit origo,
Africa dum temere polluitur Venere.
Sollicitans nuptas ruit effrenata voluptas;
Nullaque virgo fuit nubere quae potuit.
Aspernata torum mulier vaga legitimorum,
Quodlibet esse pium credit adulterium.
Omnes ardebant; vir et uxor idem faciebant;
Caeca fuit juvenum, caeca libido senum.
Quare plerumque sexum confudit utrumque,
Incertumque genus fecit iniqua Venus.
[1359A] Sic homo confusum rationis perdidit usum,
Non faciendo secus quam rude quodque pecus.
Nil fuit humanum, nisi constitit esse profanum.
1290 Qui minus haec timuit, sanctior ille fuit.
Ut scelus irrepsit, honor et reverentia cessit,
Quae commisceri non poterat sceleri.
Quare laudari coeptus fuit, et celebrari
Omnis concubitus lege sacra vetitus.
Dum tibi natura rapuerunt in tua jura,
Femina quaeque parem, mas subigendo marem,
Et contra morem frater premit ipse sororem,
Nupta soror fratri victima fit barathri,
Incestat matrem sua proles, filia patrem:
Sic quidquid libuit lege nova licuit.
[1359B] Heu! quot prudentes facti sunt insipientes,
Nequitiaeque favent, nec mala jura pavent.
Regis enim terror quosdam, sed publicus error
Plures per vitia traxit ad exitia.
Pauci constantes, solique Deo famulantes,
Dum meliora docent, ut populum revocent,
Confirmaverunt exemplo quod docuerunt;
Nam vel supplicio, vel prece, vel pretio
Crebro tentari poterunt, minime superari:
Qui mox suppliciis expositi variis,
Poenas spreverunt quas multas sustinuerunt.
Quidam verberibus, pars quota carceribus
Mundum vicerunt; quidam flagris perierunt:
Ille famem patitur; ille siti moritur.
Quidam truncati, quidam sunt igne cremati;
[1359C] Vectibus hic foditur, aut oleo coquitur:
Ille coronatur, quia vivus decoriatur:
Hic sectus periit, astraque sic subiit.
Ille triumphavit, quia corvos in cruce pavit:
Hic imbrem lapidum sustinuit rapidum.
Tigribus oblati quidam, vel praecipitati,
Vicerunt alii supplicio gladii.
Cuncta relinquentes quidam, Dominumque sequentes,
In se crudeles dum metuunt homines,
Invia sylvarum peragrant, rabiesque ferarum
Illaesos patitur quos homo persequitur.
Qui sic viventi modo vivunt Omnipotenti,
Nacti perpetua praemia morte sua.

CANTUS XI. [1359D]

Hinc sibi vindictam Dominus memor esse relictam,
Mammutium subito percutit, et merito;
Nam male pro gestis capit hunc epileptica pestis,
Quae vexat miserum pro numero scelerum.
Cumque flagellaret Deus illum, quo revocaret,
Non potuit sapere pro nimio scelere:
Sed velut effrenis equus haud retinetur habenis,
Sic ob supplicia, plus abit in vitia.
Sic solet iratus Christus punire reatus,
Quem dum sic punit, acrius ille furit.
Quare damnatum magus ut videt hunc sceleratum
Introrsus gemuit, nec modice doluit:
Neve tamen tristis rebus videatur in istis,
[1360A] Caute dissimulat hoc quod eum stimulat;
Quod bene dum celat, ad majus crimen anhelat:
Ad quam nequitiam sic parat ipse viam
Ut quoties caderet rex, exanimisque jaceret,
Vel cum deficeret, inde scelus caperet.
Certe nec mirum reputabitur hoc fore mirum,
Si quando legitur. Ordine nos igitur
Mandemus chartae magus hoc qua fecerit arte,
Cujus nequitia nil nisi nequitia.
Nam quasi plaudebat rex quandocunque dolebat,
Laudes rite Deo multiplicans ideo,
Quod respexisset populum, cui praeposuisset
Regem magnificum, moribus angelicum,
Quique putaretur defunctus, cum raperetur
1291 In coelum quoties summa Deus toties
[1360B] Regni tractaret, vel cum nova jura crearet.
Dixit enim per eum cuncta patrare Deum:
Quare deceptas monuit gentes et ineptas
Ut lacrymas teneant, et minime doleant;
Imo laetentur, regemque magis venerentur,
Cum videant in eo complacuisse Deo.
Sed gens polluta, magicum mox dogma secuta,
Illa suum proprium vertit in exitium.
Nempe suo more cum, resurgente dolore,
Vi subita caderet, exanimisque foret,
Vulgus seductum vertens in gaudia luctum,
Unde prius doluit, hinc modo conticuit
Mente virum captum, quia dicit ad aethera raptum
Ut det jura solo, praesideatque polo.

CANTUS XII.

[1360C] Plebs ita gaudebat velut, inquam, et laeta canebat:
Sed magus interea pensat in aetherea;
Qui cum praesciret tempus quo morbus abiret,
Ut regi vita jam redeat solita,
Tunc excludebat omnes, solusque manebat,
Fingens mysterium se celebrare pium.
Cumque recessisset dolor, et rex convaluisset,
Mox magus hunc docuit, suetus ut ante fuit;
Atque suum virus instillat homo sibi dirus,
Ut pereat misera gens lue pestifera.
Sed rex progressus, morbum pallore professus,
Taliter orditur, et populis loquitur:
Festiva laude, gens electissima, plaude;
Nam tua complacita sunt superis placita:
[1360D] Hoc tu fecisti, tu vere promeruisti
Quod cunctis adeo coelitibus placeo.
Quodque meum cursum quoties ego dirigo sursum,
Convenit adscribi, gens benedicta, tibi.
Sed quia plorastis, me quando dolere putastis.
Discite quam gratus sit meus ille status.
Cum velut amentem me cernitis atque dolentem,
In coelum rapior, et minime patior;
Tunc ego sanctorum fruor alloquio superorum,
Condignasque Deo delicias habeo.
Quippe meos visus ibi delectat paradisus,
Glorior hymnificis laudibus angelicis.
Nunc feror in plaustrum, nunc inde relabor ad Austrum,
[1361A] Ignea quem gelidum zona facit calidum.
Inde refulgentes stellas multumve frequentes,
Hisque Noto pariter quae via, quod sit iter.
Hinc mea miratur mens, cum coelo rapiatur,
Unde queant superi constabiles fieri,
Ut non volvantur simul, imo nec moveantur.
Talia cum videam, creditis ut doleam:
Hic nunc languesco, sed ibi gaudens requiesco,
Qua sine lite quies, qua sine nocte dies.
Hunc tamen ad mundum mihi cum fuerit redeundum,
Tunc certe doleo, tam cito quod redeo;
Nam bona tantarum cum desero deliciarum,
Vix patior reditum carnis ad interitum.
Unde recusarem reditus, et non remearem,
[1361B] Nec mundum peterem, vos nisi diligerem.
Vos mihi sudoris, vos estis causa doloris.
Quare percipite, gens mea, sollicite
Quid modo vidissem cum raptus ad alta fuissem
Et quod ego promo, disce fidelis homo.
Mundum damnamus, si vos prius excipiamus;
Si vos excipimus, omnia despicimus.
Quid colat humanum nescit genus ut male sanum;
1292 Nescit quid faciat, multa licet faciat.
Vos genus electum, vos nil facitis nisi rectum;
Vos verum sapitis membra sacri capitis.
Illi constringunt se legibus, et sibi fingunt,
Et nova jura creant, in quibus et pereant.
Vos superis grati, vos libertate beati,
[1361C] Vos Deus innocuos aestimat esse suos.
Illi sublati nunc essent et reprobati,
Venissent media ni mea consilia.
Nam cum damnandae gentes essent medicandae,
Sic mea quod decuit lingua locuta fuit:
Coetus coelestis, quia nil nescire potestis,
Quod sit magnifica religio Lybica,
Vos ipsi scitis, et, credo, notare potestis,
Hanc gentem noviter nosse salutis iter.
Ut discernatis quod honor sacrae novitatis,
Cum vix extremam contigerit Lybiam,
Tam cito diffundi non posse per ultima mundi,
Quod nemo docuit discere quis potuit?
Unde precor genti sano doctore carenti,
Datur adhuc spatium, quo redimat vitium.
[1361D] Sed, puto, ridebunt postquam sacra nostra videbunt:
Ni cito poeniteant, judice me pereant.
Et sic damnentur, ut perpetuo crucientur:
Hic ubi conticui, sic superis placui.
Qui mihi decretus locus est sine fine quietus,
Ut quoties redeam sceptra poli teneam.
Par ego vincenti per saecula Cunctipotenti,
Cum quo solus ego cuncta regenda rego.
Ergo gaudete, praeceptaque nostra tenete
Cum multo studio; quippe procul dubio
Vos exaltabo, mihi vos ego consimilabo,
Hic mihi si meritis consimiles eritis.
Si plene purus vix esse potest moriturus,
Propter carnis onus, dum nequit esse bonus,
Nemo sub hoc onere valet unquam labe carere,
[1362A] Unde subesse scio nos alicui vitio;
Quare pollutis haec sit via prima salutis,
Ut post peccata quisque lavetur aqua:
Nempe sacramentum veniae dabit hoc elementum,
Sed vere sacrum tale sit ut lavacrum.
Quisquis purgari bene vult et purificari,
Sic se sanctificet, et quater hoc replicet.
Quidquid deliqui, Mahumet purgator iniqui,
Dilue sacratam deprecor hanc per aquam.
Taliter ablutis summae dabo dona salutis,
Regni perpetui semper honore frui.
Pluribus instruerem vos si modo tempus haberem,
Nunc dum protrahitur sermo, dies rapitur.
Corde sed intento, mea gens, retinere memento
Sicut disposui singula quae docui.
[1362B] Ut libertatis ita jacturam caveatis,
Liber ut in proprio quisque sit arbitrio.
Nam si sic vultis vestris consistere cultis,
Carnis post obitum tunc dabo pollicitum.
Haec postquam dixit, gens simplex laude canora
Intonat, adjectis plausibus absque mora;
Inque modum tonitru tantus ferit aethera clamor,
Quantum Junonis sub Jove nescit amor.

CANTUS XIII.

Quid facis his monitis scelerum caput, hostia ditis,
Brutos atque rudes dum laqueare studes?
Sed metuis, credo, crudelis et impie praedo,
Ne solus pereas, quod minime timeas.
Nam tu privatus non ibis et incomitatus,
[1362C] Imo turba tua non erit exigua;
Nec multis annis tua serviet ira tyrannis,
Nec tua quod quaerit vita perennis erit.
1293 Ultio divina, dum tu gaudes, inopina
Jam te praeveniet, nec leviter feriet:
Sicque repente cades, generalis et unica clades,
Jam quoque digna ditis aula tuis meritis.
Te membrum Satanae chaos sorbebit inane,
Et quasi te sitiat, tartarus omnis hiat.
Eia, laetare, quia desistes cumulare,
Qui tibi post obitum fructiferas gemitum,
Et tibi, gens stulta, superest confusio multa,
Nec tibi laetitia semper erit socia.
Cursu namque brevi spatium decurritur aevi,
Post quod finitum vadit ad interitum.
[1362D] Cumque tuo Mahumet Plutonis victima fies,
Errorisque tui praemia percipies.

CANTUS XIV.

Cum jam crevisset fraus, et dolus invaluisset,
Nec sceleri metas poneret impietas,
Tunc destructarum clamores Ecclesiarum.
At Mahumet Dominus intuitus facinus
Saevit in auctorem sceleris, tantumque furorem
Dignis persequitur suppliciis. Igitur
Solus ad auroram rex, primam lucis ad horam
Egreditur tacite, forte carens comite.
Et meditans ibat cogitans quae dogmata scribat,
Et quid cras doceat unde suis placeat.
Sed mors instabat, quae cras vixisse negaba
Praeveniens hodie dogmata perfidiae.
[1363A] Nam quae verba daret populo cum rex agitaret,
Corripuit solita pestis eum subita;
Et cadit exsanguis, torpens quasi perfidus anguis,
Nec, sicut voluit esse nocens, potuit.
Viscera constringens intus dolor aestuat ingens:
Aestuat interius, nec minus exterius.
Omnia torpebant, manus, os, pes, lingua rigebant;
Totus diriguit, totus iners jacuit.
Guttur praeclusum linguae, vocis negat usum;
Stabant et vacua lumina luce sua.
Quid moror? Immensus dolor abstulerat sibi sensus,
Jamque subacta fere lingua parat fugere.
Quod portendebant spumae quibus ora rigebant,
Et male continuus flatus et exiguus.
Sic absente mago tenet hunc dum mortis imago,
Accurrere sues digna repente lues;
[1363B] Qui rapidus sic grex quasi spernens quod foret hic rex,
Totus in hunc properat, et miserum lacerat.
Ac vitae reliquum quod adhuc sustentet iniquum,
Exhaurit leviter, ille gemit graviter.
Et tandem moritur, morienti Styx aperitur
Et Stygius latro vertitur in barathro.
Et quia damnavit animas, et corpora stravit,
Nil parcens animae, corporibus minime,
Nunc ipsum porcus, animam depascit et Orcus,
Et sordis propriae vertitur in sanie.
Jureque damnatus in utroque ferens cruciatus
Poenarum genera sustinet ad scelera.

CANTUS XV.

Cum magus audisset quoniam rex solus abisset,
[1363C] Ac praeter solitum protraheret reditum;
Solus eum sequitur, quo dum velocius itur,
Cernitur in media rex cecidisse via.
Ultor adhuc stabat grex, et regem lacerabat,
Ac si lege cibi sit datus ille sibi.
Sed veniente mago cessit porcina vorago,
Atque caput scelerum deseruit lacerum.
1294 Tunc fons peccati magus ad corpus lacerati
Accessit citius, quid faceret dubius.
Sed quid ad hoc faceret, nisi fleret, flensque doleret;
Flens igitur gemuit, nec modice doluit.
At cum sentiret dolor hic quod inanis abiret,
Et quod flere suum cederet in vacuum,
Secum dicebat: Quando pater Hectora flebat,
Nunquid ei lacrymae profuerunt? Minime.
[1363D] Ergo cum luctus nullos faceret sibi fructus,
Corde quidem doluit, flere tamen posuit.
Tu quoque depone luctum simili ratione:
Hunc etenim lacrymis amodo non redimis.
Talibus armatus monitis magus et recreatus,
Vultus composuit, et lacrymas tenuit.
Atque reportavit corpus, lectoque locavit,
Arte licet sera membra fovens lacera.
Ad quod miscetur quodcunque valere videtur:
Succus laureolae, flosque tener violae.
Implebantque domum thus, balsama, nardus, amomum,
Ex quibus ignotum fecerat antidotum.
Et membris cunctis regalibus inde perunctis,
[1364A] Vestibus ornat eum, tendit enim laqueum,
Quo deceptorum capiat mentes populorum,
Gaudens fraude sua non sibi continua.
Rege perornato mox more suo scelerato
Regales famulos convocat et populos,
Quos sic affatur: Lux haec solemnis habetur
Qua coelos hodie rex petiit Lybiae.
Suscipitur coelis rex nobis quippe fidelis,
Atque suos pueros vos vocat ad superos.
Nam dilatatus licet ejus sit dominatus,
Non tamen inde minus noster erit dominus.
Imo suos Lybios non ut servos, sed amicos
Confirmando teget, atque fovendo reget.
Sed quid turbatur cor vestrum, dum meditatur
Et causam quaerit cur pater hic dederit
Porcis rodenda sua membra nimis veneranda,
[1364B] Quam caro sit vilis, mors docet haec humilis.
Haec ut monstraret et aperte significaret,
Ipsa pati voluit, nosque per haec monuit
Quam fragiles simus; sed quamvis carne perimus,
Post mortem reliqua spes tamen est aliqua.
Fit quia nostrarum mors ipsa salus animarum,
Et quando morimur, tunc Mahumet sequimur.
Qui sublimabit, cunctosque sibi sociabit,
Qui sua complere jussa volunt opere.
Cujus mandatis haec addimus, ut caveatis
Porcina temere vos lue polluere.
Nec puto dicendum cur istud sit faciendum,
Cum per se pateat quid satis hoc doceat.
Ex hoc gens illa, contempta carne suilla,
[1364C] Pollutum credit, de sue quisquis edit.
Et quia porcorum grex regem rosit eorum,
Ficta superstitio venit ab hoc odio.
Tunc sua praecepta gaudens magus esse recepta
Rerum gestarum credidit esse parum,
Ni consummaret scelus, et quasi sanctificaret.
Quod plenus scelere sic parat efficere.

CANTUS XVI.

Construxit fanum, fanum non, imo profanum,
Cujus pro foribus sculptile marmoribus
Carmen habebatur, quod tale fuisse putatur:
Hic bene quod petitur per Mahumet dabitur.
Hac in structura nihil exstabat sine cura;
Tota domus pretio fulsit et ingenio.
Marmore candebat paries quicunque patebat;
[1364D] 1295 Sed marmor parium vicit opus varium,
Nam si vixisset opus atque loqui potuisset
Materiam vici, diceret artifici.
Taliter ornatum fanum fuit atque paratum.
Sed si quis quaerit quanta domus fuerit;
Cum procul hinc statur, mons aureus esse putatur,
In tantum spatii continet et pretii.
Plus mirareris si forsan egredereris,
Fulgor enim lapidum te faciet stupidum.
Sic sic ornatum gemmis, auro variatum
Sicut nocturnum lucida stella polum.
Sic opus elatum solo magnete paratum
In medio steterat quod velut arcus erat,
Sub quo portatur Mahumet, tumuloque locatur,
[1365A] 1296 Qui si quis quaerat aere paratus erat.
Et quia revera tam grandia contrahat aera,
In qua rex jacuit tumba levata fuit.
Et sic pendebat, quod vis lapidum faciebat.
Ergo rudes populi prodigium tumuli
Postquam viderunt, rem pro signo tenuerunt
Credentes miseri per Mahumet fieri.
[1366A] Pendere res plena quod pendeat absque catena,
Nec sic pendiculum quod teneat tumulum.
Haec ubi viderunt stulti, Mahumet coluerunt,
Gente quod in Lybica fecerat ars magica.
Hactenus errorum quia causas diximus horum,
Musa manum teneat, et Mahumet pereat.

ed. apud Migne, PL CLXXI, cols. 1343-1366.

(Ita ms. codex ann. circiter 500, olim Elnonensis, sive S. Amandi in Pabula, nunc Regius, n. 274, qui solus inter mss. quos vidimus hanc habet Historiam.)

EDICIONES
Migne, PL. CLXXI, cols. 1343-1366.
Beaugendre, A. (ed.), Carmen de fraudibus Mahumetis, Paris, 1708, pp.1277-1295
Hübner, F. (ed.), “Vita Mahumeti”, en Historische Vierteljahrschrift, 29 (1935); pp. 441-490.

BIBLIOGRAFÍA
Cambier, G. (ed.), Embricon de Mayence. La Vie de Mahomet. Bruxelles-Berchem, 1962.
González Muñoz, F., “La leyenda de Mahoma en los Otia de Machomete de Walter de Compiègne” (Santiago de Compostela, 2002, en prensa).
Monneret de Villard, U., Lo studio dell’Islam in Euripa nel XII e nel XIII secolo, col. Studi e testi, Città del Vaticano, 1944 (reed. anastática, 1972).
Ratkowitsch, Ch. “Das Grab des Propheten. Die Mohammed Dichtungen der Embrico von Mainz und Walter von Compiègne”, en Wiener Studien 106 (1993); pp. 223-256.
Tolan, J. “Anti-Hagiography: Embrico of Mainz’s Vita Mahumeti” en Journal of Medieval History 22 (1996); pp. 25-41.