Cathalogus sive cronica omnium pontificum et imperatorum Romanorum. (c. 1270)

<Cronica Eraclii imperatoris>

[fol.27u] .mdcxi. <E>raclius cum Constantino filio suo imperauit annos .xxxi. .mdcxii-iii. Huius tempore Sisebutus gloriosissimus princeps plurimas Romanorum ciuitates sibi rebellantes suscepit et Iudeos regni sui subiectos ad Christi fidem conuertit. .mdcxiiii. Tercio anno huius Eraclii imperatori (sic) Cosdr[o]e (sic, sc. Cosroes II) Persarum rerum multam Perse rei publice Romane cepit .mdcxv. deuastauitque Ierosolimam et uenerabilia loca incendit, qui, populorum captiuans copias, .mdcxvi. una cum patriarcha Zacharia et precioso ligno (sic sententia) sancte crucis in Persidem duxit. .mdcxvii. Anno autem Eraclii .xii. Cosdroe (sic) Persarum rex interemptus est per Eraclium, et tunc populus a captiuitate liberatus cum sancta cruce reuocatus est. .mdcxviii. Eo tempore Machometus (iter. mg.) propheta Sarracenorum surrexit. .mdcxix. Fuit autem magus, et quia epilenticus ne perciperetur, dicebant se tunc loqui cum angelo, quociensque caderet. .mdcxx. Et de principatu latronum peruenit ad regnum; .mdcxxi. a quodam etiam monacho nomine Sergio apostata ad decipiendum populum informabatur. .mdcxxii. Hic Eraclius deuictus Perside, cum, gloria rediens Zachariam patriarcham .mdcxxiii. et omnem populum christianum captiuum, Ierosolimam reduxit et sanctam crucem, quam a Cosdr[o]e (sic) receperat, .mdcxxiiii. portans ornatus regio Sceuiate (sic, sc. Scitae), {dum} per portam, per quam Christus baiulans crucem ad passionem exiuit, uellet intrare, porta diuinitus clauditur. .mdcxxv. Eoque humiliato, rursum ad intrandum apperitur, et ita cruce (sic), relata celebritatem exaltacionis ipsius, instituit fieri annuatim. .mdcxxvi. Hoc tempore floruit Ysidorus Hispalensis episcopus, beati Leandri successor. Hic uir eruditissimus Ethymologiarum librum composuit, .mdcxxvii. Cronica etiam a tempore Ieronimi usque ad obitum suum conscripsit. .mdcxxviii. Hiis temporibus floruit sanctus Gallus abbas in Alemannia, sancti Columbani discipulus. Anno imperii Eraclii .xv. Sarracenos, qui actenus sub regno Persarum fuerant, Eraclius ipsos deuictos Romano reddit imperio. .mdcxxix. Hoc tempore Mahumet princeps Sarracenorum moritur, postquam Ebier (sic, sc. Abû Bakr) principatur. .mdcxxx. Eraclius autem, cum esset astronomus, uidit in astris regnum suum a circuncisa gente esse uastandum, .mdcxxxi. propter quod mandauit regi Francorum ut omnes Iudeos in regno perciperet baptizari, quod et factum est. .mdcxxxii.Verum post inter Romanos et Sarracenos bellum imparatabile oritur, adeo quod Eraclius timens de cruce Domini, ipsam de Ierosolima in Constantinopolim transtulit, .mdcxxxiii. cuius pars magna post anno Domini m.cc.xl.vii. ad instantiam christianissimi Ludouici regis Francorum Parisius est translata. .mdcxxxiiii. Eo tempore sancta Aurea claret, quoniam sanctus Euligius (sic) monasterio, quod ipse extruxerat, perfecit. .mdcxxxv. Anno Eraclii .xxviii. Sarraceni, qui sibi rebellauerant, destructa Ierosolima, Anthyochiam captiuit. .mdcxxxvi. Demum Eraclius ydropicus effectus moritur, monathelicarum (sic, sc. monophisitae) heresi maculatus, qui negat in Christo duas fuisse uoluntates. Nam, ex quo crucem Domini in Ierosolimam portauerat, in partibus illis .mdcxxxvii. fuerat commoratus cum patriarcha. Iacobitarum, de fide disceptans, ab ipso decipitur. .mdcxxxviii. Iacobite uero sunt christiani, quos [fol. 28r] apostolus Iacobus ad fidem conuertit, sed male de fide sensiunt (sic) .mdcxxxix. Asserunt quidem Christum de uirgine natum et in celos ascendisse, sed nequaquam Deum fuisse. .mdcxl. Tempore Eraclii regnum Persarum, quod regnum uirtute sua excusserat a Romanis, tunc a Sarracenis deuictum est. Nam Arabes pulso rege eorum Horimisda (sic, sc. Umar), usque in presens possederunt. .mdcxli. Sisebutus etiam rex Gothorum in Hyspania multas ciuitates, quas Romani tenebant, ui occpauit et ab illo tempore ubique in orbe terrarum cepit deficere irrecuperabiliter dominium Romanorum.

Transcripción inédita de Oscar de la Cruz Palma – Universitat Autònoma de Barcelona

Apud Paris, BNF, ms. lat. 4970. fols. 1r-59r.
signa: <> addidi ego [] expuncxit seu deleuit codex {} deleui ego () commentaui ego

BIBLIOGRAFÍA

González Muñoz, F., “La leyenda de Mahoma en Lucas de Tuy” en M. Pérez González (ed.), Actas del III Congreso Hispánico de latín medieval (León, 26-29 de Septiembre de 2002), Universidad de León, 2002, vol. I; pp. 347-358.

Wolfgang, V.I., “Martinus Polonus Chronicle of the Popes and Emperors: a Medieval Best-seller and its Neglected Influence on Medieval English Chroniclers”, en English Historical Review, (2001) [http://www.findarticles.com/cf_0/m0293/466_116/74691874/print.jhtml]

http://www.ub.uni-heidelberg.de/helios/fachinfo/www/kunst/digi/lauber/cpg137.html
[con bibliografía e imágenes del cod. de Heidelberg Univ. Cod.Pal.germ.137]