trasl. lat. de Anastasius Bibliothecarius, Chronographia Tripartita

[a.D. 629/30] Mundi anno dcxxvii [=627], divinae incarnationis anno DCXXII, anno vero imperii Heraclii vicesimo primo Iohannes papa Romanus habetur. Hoc etiam anno, Muamed Saracenorum, qui et Arabum princeps et pseudopropheta moritur promoto Abubacharo, cognato suo, ad principatum suum. Ipsoque tempore venit auditio eius et omnes extimuerunt. At vero decepti Hebraei in principio adventus eius aestimaverunt esse illum qui ab eis expectatur Christus, ita ut quidam eorum, qui intendebant ei, accederent ad ipsum et eius religionem susciperent, Mosis inspectoris dei dimissa. Erant autem numero decem qui hoc faciebant, cum ipso quoque degebant usque ad caedem eius. Porro, cum aspicerent eum comedentem de camelo, cognoverunt quod non esset quem aestimabant; et haesitabant quid agerent, et religionem eius dimittere formidantes, miseri docent eum contra nos Christianos illicita et conversabantur cum ipso. Necessarium autem reor enarrandum de generatione huius ita. Ex una generalissima tribu oriundus erat, Hismahelis videlicet, filii Abrahae. Nizarus enim, Hismahelis pronepos, pater eorum omnium ducitur. Hic gignit filios duos, Mudarun scilicet et Rhabian. Mudarus gignit Curasum et Kaison et Theomimen et Asadum et alios ignotos. Hi omnes habitabant Madianiten heremum et in ea nutriebant pecora in tabernaculis conversantes. Sunt autem et his interiores, qui non sunt de tribu ipsorum, sed ex Iectan, videlicet hi, qui vocitantur Ammanitae, id est Homiritae. Quidam sane ipsorum negotiabantur in camelis suis. Cum autem inops et orphanus praedictus esset Moamed, visum est sibi ad quandam introire mulierem locuplentem et cognatam suam, nomine Chadigan, mercennarius ad negotiandum cum camelis apud Aegyptium et Palaestinam. Paulatim autem fiducia penes ipsam percepta mulierem, quae vidua erat, et accepit eam uxorem, et habuit camelos illius atque substantiam. Cumque veniret in Palaestinam, conversabatur cum Iudaeis et Christianis. Capiebat autem ab eis quasdam scripturas. Porro habebat passionem epilepsiae. Quo comperto huius coniux oppodo tristabatur, utpote nobilis et quae se huiusmodi copularit, egeno scilicet et epileptico. Procurat vero ipse placare illam taliter dicens, quia “visionem quandam angeli Gabrihelis dicti contemplor et haud ferens huius aspectum mente deficio et cado”. Ipsa vero, cum haberet adulterum quendam propter infidelitatem ibidem exulem habitantem, amicum suum, indicavit ei omnia et nomen angeli. At ille volens eam reddre certam dixit ei: “Veritatem locutus est: etenim iste angelus mittitur ad cunctos prophetas”. Ipsa ergo prima suscepto pseudomonachi verbo credidit ei et praedicavit id aliis mulieribus contribulibus suis, prophetam eum esse; et taliter ex feminis fama venit ad viros, primo dumtaxat ad Abubacharum, quem et successorem dimisit. Et tenuit haeresis eius partes Aethribi postremo per bellum; nam primum quidem occulte annis decem, et bello similiter decem, et manifeste novem. Docuit autem auditores suos, quod, qui occidit inimicum vel ab inimico occiditur, in paradisum ingrediatur. Paradisum vero carnalis cibi ac potus et commixtionis mulierum perhibebat fluviumque vini ac mellis et lactis et feminarum non praesentium sed aliarum et mixturam multorum annorum futuram et affluentem voluptatem nec non et alia quaedam luxuria et stultitia plena, compati tamen invicem et auxiliari patienti. Porro eodem anno natus est in Oriente David, filius eius, eademque die natus est Heraclius, filius Heraclii iunioris, qui et Constantinus appellatus est, et baptizatus est a Sergio patriarcha.

ed. C. de Boor, vol. II, Leipzig, 1885 (reed. anast. Hildesheim, 1963).

 

Referido en

Petrus Venerabilis, Summa totius haeresis Saracenorum (ed. J. Kritzeck 1964, p.205): “Fuit autem iste, sicut etiam chronica ab Anastasio Romanae ecclesiae bibliothecario de Greco in Latinum translata, apertissime narrat, tempore imperatoris Heraclii, paulo post tempora magni et primi Gregorii Romani pontificis, ante annos fere .d.tos et quinquaginta, Arabs natione, uilis genere, antiquae primum ydolatriae cultor, sicut et alii Arabes tunc adhuc erant, ineruditus, nullarum pene litterarum, strenuus in secularibus, et calliditate multa, de ignobili et egeno, in diuitem et famosum prouectus”.

 

BIBLIOGRAFÍA

   

  • A.Th. Khoury, Polémique Byzantine contre l’Islam (VIIIe-XIIIe s.), Leiden, 1972; pp. 106-109.
       
  • J. Kritzeck, Peter the Venerable and Islam, Princenton, 1964.
       
  • C. Mango – R. Scott, The Cronicle of Theophanes Confessor. Byzantine and Near Eastern History AD 284-813, Oxford Calendon Press, 1997.