Gesta Dei per Francos IV, I, 3-4.
3. Plebeia opinio est, quemdam fuisse, qui si bene eum exprimo, Mathomus nuncupetur, qui quondam eos a Filii et Spiritus sancti prosus credulitate diduxerit, solius Patris personae, quasi Deo uni et creatori, inniti docuerit, Iesum purum hominem dixerit; et ut breuiter eius dogma concludam, circumcissione quidem decreta, totius eis impudicitiae laxauit habenas. Quem prophanum hominem paruae multum antiquitatis existimo; non ob aliud scilicet, nisi quia ecclesiasticorum doctorum neminem contra eius spurcitiam scripsisse reperio. Cuius mores uitamque quum nusquam scripta didicerim, quae a quibusdam disertioribus dici uulgo audierim, si dicere uelim, nulli debet esse mirum. Frustra plane ab aliquo si falsa an uera sint discutiatur, dum hoc solummodo attendatur quantus ille magister fuerit, de quo tam nobilium facinorum gloria propagatur. Securus enim quis de eo male cantat, cuius malignitas quicquid praui dicitur transcendit et superat.
4. Alexandrinum, quo nescio tempore, patriarcham obisse constiterat; et uacans ut assolet ecclesia sese multa animorum uarietate disciderat; et, dum quisque iam eam quam affectat personam liberiori uoluntate protrahitur, erga eos qui diuersa sentiunt acriore seueritate inuehitur. In quem ergo plurimae consideratio partis incesserat, haud procul inde heremita manebat. Quem, causa eius essentiam comperiendi, scientiam facundiamque noscendi, quum crebro quidam eorum argutiores inuiserent, ex eius confabulatione coniiciunt eum intelligentiam catholicae fidei non habere concordem. Quo cognito, confestim penitus ab hominis quam ceperant electione desciscunt, et in maximo moerore pro sui reprobatione constituunt. Contemptus igitur quum moestitia dilaceraretur atroci, quoniam non potuit ad id quod ambiebat assurgere, ad Arrii similitudinem meditari secum anxie coepit, quomodo effuso quod conceperat perfidiae ueneno ad sui ultionem catholica passim posset documenta peruertere. Tales namque homines, quorum tota intentio humanae prona est laudi, letaliter feriuntur, intolerabile rugiunt; si aestimationem suma qualibet senserint occasione imminui. Hac antiquus hostis apud heremitam suum opportunitate prouisa, his miserandum dictis aggreditur: “Si, inquit, uis euidens repulsae tuae solatium, et multo maius quam patriarcha ualeres habere magisterium, inter eos qui ad te proxime uenient nota diligenter iuuenem tali ueste, tali uultus et corporis habitudine, tali etiam nomine: hunc animis acrem, tuisque competentem moribus, ea doctrina quae cordi tuo adiacet imbue; hunc institutionum tuarum fidissimum auditorem propagatoremque tuo magistratu prosequere”. Ille sollicitus hoc oraculo redditus praedicta sibi inter aduentantium cuneos* circumspexit insignia; iuuenemque recognitum affectuose tenuit, peste qua tabescebat imbuit; et quia pauper erat, et pauperi minus auctoritas suppetebat, hoc ei statim modo diuitias procurauit. Ditissima quaedam mulier uiduitatem, obeunte uiro, inciderat: eam sibi nuntio sordidissimus heremita contraxit, et de coniugii iteratione submonuit. Illa quum diceret, iuxta suae statum honestatis non se praesto habere quem duceret, ipse intulit sese sibi aptum inuenisse prophetam; et eam, si sibi adquiesceret, per eius nuptias felicem omnino uicturam. Multa mulierem circumlocutione perstringit; et ad praesens ei futurumque saeculum affuturas prophetae illius prouisiones pollicens in amorem ipsius, quem non nouerat, hominis femineum iecur exporrigit. Spe ergo omnium quae fierent, et quae fienda essent, praecognitionis illecta, suo uati coniungitur; et pridem miser Mathomus, fortunis undecumque micantibus, ad inopinatos fasces forsitan non sine sui ipsius incredibili stupore, prouehitur. At quum saepius utrorumque commercia lecti unius urna susciperet, propheta coepit egregius morbo epilensiae, quem caducum uulgo dicimus, aliquotiens acriter, prophetissa cernente, uexari; et euersis obtutibus, facie tabida, labiis spumantibus, dentium eius stridoribus ipsa terreri. Insperato hoc euentu perterrita, recurrit ad solitarium; quodque sibi accidit causatur infortunium; et animi prorsus aegritudine consternata, praeoptare sibi fatetur interitum, quam execrabile arreptitii subire coniugium. Innumeris itaque querimoniarum modis heremitae improperat, nequam sibi praebuisse consilium. At ille, quum incomparabili praemunitus astutia: “Desipis, inquit, fatua, dum id quod est claritatis et gloriae, tu tuae ascribis iniuriae. An nescis, improuida, quia quotienscumque prophetarum Deus inlabitur mentibus, tota corporis humani massa concutitur, quia ferre non praevalet carnis infirmitas, quum ei se applicat diuina maiestas? Respisce tandem, et ne insolitis uisionibus expauescas; beatasque sancti hominis tortiores gratanter attende, praesertim quum eum tunc uirtus spiritualis instituat, super his omnibus quae sciri et fieri in futurum a uobis expediat”. His feminea leuitas releuata sermonibus, tuum iam non modo tolerabile, sed etiam sacrosanctum et spectabile arbitratur, quicquid prius foedum ac despicabile putabatur. Interea per haereticum heremitam ad prophana dogmata homo ille Diaboli fistula imbuebatur; et ipsius quaquauersum praeunte praeconio, propheta ab uniuersis creditur. Quumque iam longe lateque in omnium opinionibus fama proficiente claresceret, et suis documentis circumiacentium ac remotarum prouinciarum accliues populos conspexisset, communicato sum suo doctore consilio, legem scripsit, ubi suis sequacibus totius turpitudinis, per quod magis traherentur, frena remisit. Quo facto, infinitae multitudinis uulgus aggregat; et, ut magis uaga corda praemissa religione deciperet, triduo eis ieiunare imperat, et ut Deum attete postulent pro legis acceptione sollicitat. Hoc etiam eis signum dat, quia si Deo sibi legem dare placuerit, more eis insolito, et per manum de qua non speratur, dabit. Interim uaccam habebat, quam ita manui suae assuefeccerat, ut quotienscumque aut eius uocem audiret uel uideret praesentiam, uix eam uis ulla teneret, quin ad eum intolerabili quadam auiditate concurreret. Factum igitur libellum cornibus animalis circumligat, et in tentorio quo uersabatur illud occultat. Tertio denique die, super omnem qui conuenerat populum eminens tribunal ascendit, et declamare productis uocibus ad populum coepit. Quae quum, ut ita dixerim, summa aure uerborum sonitum attigisset, et tentorio suberiacenti confestim egreditur, et per medias coadunatarum gentium turmas, uolumine cornibus imposito, ad pedes loquentis quasi congratulari uacca contendit. Mirantur omnes, raptim uolumen euoluitur, anhelanti turbae exponitur; petulantia turpi lege permissa gaudenter excipitur. Quid plura? eblati libri miraculum centuplicatis fauoribus celebratur. Propagatur ubique gentium, quasi coelitus ueniens, indifferenter coeundi noua licentia; et quanto magis pollutionum concessarum exuberat copia, tanto magis tacito foeditatis nomine Dei remissiora tempora indulgentis praedicatur gratia. Tota Chistianitatis censura conuiciis mille damnatur, et quicquid olim honestatis ac uigoris ex Euangeliorum tenore constiterat, crudelis uocatur acerbitas; at praeceptum quod uacca detulit, generalis appellatur et ipsa solum a Deo commendata libertas. Non Moysi antiquitas, non catholica nouitas reputatur; quicquid ante legem, sub lege, quicquid sub gratia, inexpiabili falsitate notatur; et ut Psalmo minus congrue utar, Deum no fecisse taliter omni nationi, et iudicia sua nulli a saeculo alii manifestasse [Ps. 147,20] cantatur. Profusior libidinis adimplendae facultas, et bestialem iam superans appetitum, non coniugiorum iam, sed acortorum numerositatae, uoluptas procreandorum liberorum superficie palliatur. Sed dum in his, quae quasi usualia sunt, nequaquam ilixus naturae restringitur, usque ad ea quae non conueniunt, nec nominari in nobis debent, brutis etiam animalibus inexperta, concurritur. Huius nefariae institutionis obscuritas Christianum tunc nomen obtexit; et adhuc per Orientis pene uniuersi, Affricae, Aegypti, Aethyopiae, Libiae, et iuxta nos Hispaniae remotissimos sinus obtiterat. Sed hunc tantum tamque mirificum legislatorem quis exitus de medio tulerit, dicendum est. Quum subitaneo ictu epylenseos saepe corrueret; quo eum diximus superius laobrare, accidit semel, dum solus obambulat, ut morbo elisus eodem caderet; et inuentus, dum ipsa passione torqueretur, a porcis in tantum discerpitur, ut nullae eius praeter talos reliquiae inueniretur. Ecce legifer optimus, dum Epicureum, quem ueri Stoici, Christi scilicet cultores, occiderant, porcum resuscitare molitur [cf. Hor Epist. I,4,16], immo prorsus resuscitat, porcus ipse porcis deuorandus exponitur; ut obscenitatis magisterium obscoenissimo, uti conuenit, fine concludat. Talos iure reliquit, quia perfidiae ac turpitudinis uestigia deceptis miserabiliter animabus infixit. Cuius talorum titulo exegimus tetrasticum iuxta Poetam:
… aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius, [Hor. Carm. I,30,1-2]
ut uir egregius, omni iam porco felicior, cum poeta eodem dicere ualeat:
Non omnis moriar, multaque pars mei
Vitabit Libitinam [Hor. Carm. I,30,6-7]
quod est:
Mandatur ore suum, qui porcum uixerat, huius
Membra beata eluunt, podice fusa suum.
Quum talos ori, tum quod sus fudit odori
Digno qui celebrat cultor honore ferat.
Quod si Manichaeorum sunt uera repurgia sectae, ut in omni quod comeditur pars quaedam maneat commaculata Dei, et dentium comminutione, et stomachi concoctione pars ipsa Dei purgetur, et purgata iam angelos conuertatur, qui ructibus et uentositate extra nos prodire dicatur; sues de huius carnibus pastas quot credimus angelos fecisse et magnis hinc inde flatibus emisisse? Sed omissis iocularibus quae pro sequacium derisione dicuntur, hoc est insinuandum: quod non eum Deum, ut aliqui aestimant, opinantur; sed hominem iustum eundemque patronum, per quem leges diuinae tradantur. Hunc coelitus assumptum astruunt; et solos talos relictos ad suorum fidelium monimentum, quos etiam infinita ueneratione reuisunt; porcorum uero esum, iusta prorsus ratione, contemnunt, qui morsibus eoum dominum consumpserunt.
EDICIONES
- Recueil des historiens des Croisades. Historiens occidentaux. t. IV, Publ. par les soins de l’Academie des Inscriptions et belles-lettres. Paris, 1879; pp. 127-130.
- Migne, PL. CLVI, cols. 689-693.
- Guibert de Noguent: Gesta Dei per francos. Ed. R.B.C. Huygens: CCCM 127A, Brepols, Turnhout, 1996.
BIBLIOGRAFÍA
- M.L. Arduni, “Autobiografie e storia: Guiberto di Nogent”, en Aevum 75/2 (2001); pp. 303-326.
- D. Battles, “Narrative Duality in Robert the Monk: A Comparison of the Historia Hierosolimitana and the anonymous Gesta Francorum”, en Romance Languages Annual 5 (1995); pp. 136-141.
- M.Th. D’Alverny, “Pierre le Vénérable et la légende de Mahomet”, en Cluny... 9-11 juillet 1940, Dijon, 1950; pp. 161-170 (esp. p.164).
- R. Levine, The Deeds of God through the Franks. Woodbridge, Boydell, 1997 (trad. inglesa).
- U. Monneret de Villard, Lo studio dell’Islam in Euripa nel XII e nel XIII secolo, col. Studi e testi, Città del Vaticano, 1944 (reed. anastática, 1972).