Liber de haeresibus: haeresis 100 sive “De Sarracenis”
<1> Sed et hactenus viget populorum seductrix, Ismaelitarum superstitio quae Antichristi adventum antevertit. Ducere originem fetur ab Ismaele, quem Abraham ex Agar suscepit: quamobrem Ismaelitae vulgo Agareni cognominantur. Saracenos autem eos vocitant, quasi tes Sarra kenous, id est a Sarra vacuos, propterea quod Agar angelo responderit, Sarra vacuam me dimisit [Cf. Gn. 21, 1-21]. Hi idolatriae addicti cum essent, stellam matutinam adorabant, ac Venerem, quam et Chabar, quod Magnam sonat, lingua sua appelant. Vsque ad Heraclii tempora palam est eos idola coluisse: inde autem ad nostram usque aetatem falsus illis exortus est vates, Mamed nomine; qui cum in libros Veteris Novique Testamenti incidisset, habitis cum Ariano quodam monacho colloquiis, propriam sectam condidit. Tum conciliato sibi gentis favore per religionis et pietatis larvam, scripta sibi delata esse de coelo, missaque a Deo praedicavit. Quocirca, exaratis in libro suo lucubratiunculis quibusdam risu dignissimis, hunc illis colendi Dei ritum tradit.
<2> Vunum Deum ponit universi auctorem, qui nec genitus sit, nec genuerit [Sura CXII, 3]. Christum autem Dei Verbum esse dicit, eiusque spiritum, sed creatum et servum, ex Maria sorore Moysis et Aaron sine semine natum. Verbum quippe Dei, inquit, cum in Mariam introiisset, Iesum genuit, qui propheta et Dei servus fuit. Hunc cum Iudaei per summum nefas in crucem agere voluissent, apprehendissentque, ipius quidem umbram affiserunt cruci: Christus vero nec crucem nec mortem subiit [Sura IV, 156/157]. Eum quippe Deus, quia sibi charissimus erat, transtulerat in coelum. Illud etiam narrat, Christum, cum in coelum ascendisset, interrogatum a Deo fuisse, num se Dei Filium esse dixisset: Iesum vero hoc modo respondisse: “Propitius mihi sis, Domine. Scis me nunquam in locutum esse, neque tuam me fastidire servitutem. Verum homines improbi hoc me dixisse mendaciter scripserunt contra me, magnoque in errore versantur”. Tum Deum illi respondisset: “Novi te sermonem hunc minime protulisse” [V, 111-117].
<3> Alia insuper multa portento similia in hoc libro comminiscitur, ac plane ridicula. Hoc quidem volumen a Deo sibi demissum gloriatur. Nos vero sciscitemur, quo teste librum ille a Deo acceperit quisve prophetarum eiusmodi prophetam exsurrecturum praenuntiarit; haesitantibus illis, reponimus, Moysen tunc accepisse legem in monte Sina, cum Deus, universo populo conspiciente, in nube, igne, caligine, et procella se manifestum praeberet, atque omnes prophetas, a Moyse et deinceps adventum Christi diu ante praedixisse, itemque Christum Deum, Deique Filium assumpta carne venturum, in crucem actum iri, moriturum esse, et a mortis resurrecturum, eundemque futurum vivorum et mortuorum iudicem. Ab his ergo si quaeramus, cur non hoc modo venerit propheta vester, aliis ipsi testimonium perhibentibus; quin nec vobis quidem cernentibus, Deus veluti Moysi spectante populo et monte fumigante, legem dederat, sic illi scripta, quae commemoratis, tradiderit, ut vos rei gestae certiores essetis?, respondent Deum facere quae ipsi allubuerit [Cf. Sura II, 254/253 et al.]. Id quod nos quoque profiteri dicimus: sed qua tandem ratione scriptura ista ad prophetam vestrum demissa sit, hoc rogamus. Respondet eam super illum somno quiescentem delapsam esse [Cf. Sura XVII, 1]. Tum nos iocosum hoc eis obiicimus: quandoquidem scripturam excepit dormiens, nec divini illius quidquam affatus sensit, in ipsum recte cadit tritum illud adagium: <deest proverbium in textu>. Rursum dum quaerimus, curnam, cum ipse in scriptura vestra vetuerit, ne quid remotis arbitris ageretis aut acciperetis, ab ipso tamen non petiistis, ut primum testes produceret, qui ipsum et prophetam esse pronuntiaverunt, atque a Deo venisse; utque demum doceret, quaenam Scriptura de se testimonia tulerit? tunc prae pudore silent. Quibus merito subiungimus: quoniam nec uxorem ducere vobis absque testibus licec, nec emere, nec acquirere, ita ut ne asinum quidem, neque iumentum fieri vestrum sine testibus sustineatis; cumque uxores, prossessiones et reliqua testibus adhibitis comparetis, solam fidem nihilominus et scripturam nullo teste suscipitis? Nam qui vobis eam tradidit, nulla parte certitudinem habet, nec quisquam qui ante sit testificatus exsistit; quinimo cum ille oppressus sommo iaceret, eam accepit.
<4> Sed et nos hetairistas, idest, Sociatores, appellant [Cf. Sura, VI, 121 et al.], quia socium inquiunt nos Deo adiungere, dicendo Chistum esse Dei Filium, ac Deum [Cf. Sura V, 76/72-79/75]. Quibus nos respondemus, hoc a prophetis et sacra Scriptura traditum esse. Atqui vos prophetas recipere asseveratis [Cf. II, 254/253 et al.]. Si itaque Christum Dei Filium perperam confitemur; id ipsi nos docuerunt, nobisque tradiderunt. Porro nonnulli quidem ex eis, nos haec prophetis adiecisse alunt, eos alio sensu et per allegorias exponendo. Alii inductos in errorem dicunt ab Hebraeis, quod adversum nos odio perciti sunt, ut haec prophetarum nomine scripserunt, quibus in interitum traheremur. Rursus autem nos eis obiicimus: cur nos tanquam Sociatores probris insectamini, vos qui Christum Dei Verbum et Spiritum esse dicitis? [Cf. Sura II, 81/87; III, 40/45] Verbum siquidem et Spiritus seiungi nequeunt ab eo cui naturaliter insint. Si igitur est in Deo tanquam Verbum ipsius, manifestum est et Deum esse. Sin vero est extra Deum, ex vestra opinione sequitur Deum sine Verbo et Spiritu esse. Deum itaque mutilatis, dum ei socium cavetis adhibere. Nam satius fuisset vobis dicere, eum habere socium, quam ipsum mutilare, et lapidem esse, lignumve, aut rem quamlibet sensus expertem astruere. Non ergo citra mendacium nos hetairistas, idest, Sociatores vocitatis: nos vero vicissim Dei mutilatores vos appellamus.
<5> Insuper nos tanquam idololatras criminantur, quia crucem adoramus, quam et ipsi abominantur. Ad quod dicimus: qui fit igitur ut lapidi, cui in Chabatha [sc. Ka’ba] vestra est, vos adfricetis, eumque complexantes deosculemini? Quidam illorum respondent super illo Abrahamum cum Agare coivisse; alii camelum illic alligasse cum Isaac immolaurus esset. Ad quae nos reponimus: cum dicat Scriptura, montem fuisse nemorosum et ligna habuisse, ex quibus segmentorum fascem Abrahamus Isaaco ad holocaustum imposuerit, illumque asinas cum pueris reliquisse, unde vobis tot ineptiae? Haudquaquam enim illic dumosa ligna sunt, quin nec illac transitus asinis patet. Hinc illi quidem rubore suffunduntur; nihilominus Abrahami lapidem esse asserunt. Nos vero: sit sane Abrahami, aimus, uti vos nugamini; non vos pudet eum idcirco duntaxat osculari, quia super eum Abraham sit cum muliere congressus, aut quia eidem camelum alligarit; cum nos interim emendatione dignos habeatis, quod Christi crucem adoremus, per quam potestates daemonum, et diaboli fraudes profligatae sunt? Caeterum lapis ille quem aiunt, caput est Veneris quam adorabant, quamque Chaber nuncupabant, in quo etiam hodieque sculpi capitis effigies diligenter inspicientibus apparet.
<6> Mamed ille cum multa deliramenta, ut dictum est, conscripserit, eorum singulis nomina indidit. Cuiusmodi est scriptura, seu caput Mulieris [Sura IV], in qua propalam lege sancit quaternas uxores accipere, et concubinas, si fieri possit, mille, quoque manus eius subditas contineat, praeter quatuor illas uxores; quam item voluerit, dimittere, aliamque, si allubescat, ducere, ob eiusmodi causam statuit. Socium habebat Mamed, Zeidum nomine, cui formosa uxor erat, quam Mamed deperiret [Cf. Sura XXXIII, 37]. Cum itaque una sederent, ait Mamed: “Heus tu, praeceptum mihi a Deo est, ut uxorem tuam accipiam”. Cui ille respondit: “Apostolus es, fac sicut dixit tibi Deus: uxorem meam accipe”. Imo, ut rem a capite repetamus, ait illi:”Mandavit mihi Deus ut uxorem tuam dimittas”. Elapsisque diebus aliquot, dixit: “Praecepit Deus ut eam quoque mihi sumerem”. Deinde cum acceptam illam adulterio stuprasset, legem hanc tulit: “Vxorem suam, qui voluerit dimittat; quod si postquam domiserit, ad eam revertatur, ducat illam alter. Non enim licet eam accipere, nisi ante ductam ab alio; ita ut si frater etiam illam dimiserit, ducatur a fratre eius, si libuerit” [Sura II, 230]. Porro in scriptura sua eiusmodi quaedam pronuntiat: “Operare terram quam tibi dedit Deus, et studiose illam cole; atque hoc facito, et ad hunc modum” [Sura II, 223], ne omnia ut ille boscena proferam.
<7> Rursum scripturam edidit Cameli Dei [Cf. Sura VII, 71/73-79/81, et al.], de qua narrat: camelum ex Deo prodiisse, quae totum fluvium ebiberet [Cf. Sura XXVI, 141-159; LIV, 23-32; XCI, 11-15], neque inter duos montes transiret, quia ipsi satis spatii non esset. Populus igitur, inquit, illius loci, uno die fluminis aquam potabat, altero camelus. Quae cum aquam ebiberet, ipsa potabat illos, aquae loco lac subministrans. Improbi vero cum essent illi homines, impetu facto camelum occiderunt. Haec parvam camelum genuerat, quae interfecta matre clamavit ad Deum, qui eam ad se assumpsit. Quocirca nos quaerimus ab eis: Vndenam erat camelus illa? Ex Deo, inquiunt. Cum nos rursus: Coivit cum ea camelus altera? hoc ipsi negant. Quonam pacto igitur genuit? Nam camelum vestram videmus sine patre, sine matre, sine genealogia. Quaeque ipsam genuit, male periit. Quin nec apparet quis admissarius eius fuerit. Insuper et parva camelus assumpta est. Cur vero propheta vester, quocum, ut fertis, locutus est Deus, de camelo non didicit, ubi pascatur, et a quibus mulgeatur? An forte ipsa quoque malis oppressa, perinde ac mater interiit? An praecursoris instar paradisum ante vos petiit, ex qua fluvius ille lactis, de quo nugamini, vobis manaturus sit? Tres quippe fluvios vobis in paradiso manare narratis, aquae, vini, et lactis <et mellis> [Sura XLVII, 16-17]. Si vestra camelus, quae vos anteverterit, extra paradisum degit, eam plane fame et siti exaruisse liquet; aut alii lacte eius fruuntur; adeoque propheta vester frustra se cum Deo collocutum gloriatur, cui mysterium cameli revelatum non fuerit. Sin autem est in paradiso, aquam rursum ebibit, subindeque in medio paradisi deliciarum ob aquae penuriam arescetis, ita ut vinum desideretis aqua non suppetente, quam totam camelus epotarit. Tum meri potu exardescetis, prae ebrietate cespitabitis, dormietisque; gravedine vero capitis per somnum etiam laborantes ex vini crapula, voluptatum quibus paradisus affluit obliviscemini. Curnam igitur haec in mentem prophetae vestri non venerunt, ne forte vobis in horto deliciarum acciderent? cur sollicitus de camelo non fuit, ubi nunc degat? neque vos ex illo sciscitati estis, uti neque de fluviis tribus, quos venditator ille somniorum edisseruit? Nos autem palam denuntiamus vobis, prodigiosam illam camelum vestram vos praecessisse in animas asinorum in quibus et vos, ceu iumentis nihil absimiles, versaturi estis. Illic porro exteriores tenebrae sunt, et poena immortalis, ignis personans, vermis pervigil, et tartarei daemones.
<8> Rursus Mamed in scriptura Mensae [Sura V] ait: Christum a Deo mensam petiisse, quae concessa ipsi fuerit. Deus enim, inquit, illi dixit: “Dedi tibi, tuisque mensam nulli corruptelae obnoxiam” [Sura V, 114-115].
Praeterea scripturam Vaccae [Sura II], aliaque deliramenta risu digna condidit, quae propter multitudinem praetermittenda censeo. Suos cum mulieribus circumcidi praecipit; utque Sabbatum non observarent, neque baptizarentur iniunxit. Ex cibis in lege prohibitis quosdam sumere, et ab aliquibus abstinere tradidit, at vini potu illos in totum interdixit.
Ed. PG 94, cols. 763-774 (ex M. le Quien (ed.), Sancti Patris Nostri Iohannis Damasceni Monachi et Presbyteri Hierosolymitani, Opera Omnia quae extant, Paris, 1712).
BIBLIOGRAFÍA