Ed. J.Gil (CSM), pp. 398-399.
EDICIONES:
- M.J. Aldana García, Obras completas de San Eulogio, Univ. de Córdoba, 1998.
- J. Gil, Corpus Scriptorum Muzarabicorum (CSM), CSIC, Madrid, 1973, pp. 475-495.
- Migne, PL 115, cols. 90-137.
- A. Ruiz, Obras completas de s. Eulogio, Córdoba, 1959.
Memoriale sanctorum II, 1, 2: “Lex Mahumetica”
Quodam uero die dum ob rei familiaris necessitatem iter perageret et rerum domesticarum commodis consulens per urbem ingrederetur, quorumdam gentilium sciscitationibus de fide catholica exploratur suumque coram eis de Christo et propheta Mahomat testimonium proferre iubetur. Qui continuo diffuso ore diuinitatis Christi potentiam profitens et esse Deum super omnia benedictum in saecula praeconans “Vatem -inquit- uestrum qualiter apud catholicos habeatur exponere non audeo, quia graui molestia propter hoc uos uulnerari non ambigo; uerum si foedus intercesserit amicabile et pacificam fidei pactionem accommodatis, dicam quo Euangelii testimonio denotetur uel qua ueneratione a christicolis excolatur”. Illico fraudulenter fidem spondent et quidquid de illo apud religiosos tenetur,omni pulsa formidine enarrare compellunt. Ad haec prudens sacerdos Arabice illos reciprocans pseudoprophetam illum et falsissimum dogmatistam, quia plures seduxerit, ex Euangelio protulit, dicens: «Multi pseudoprophetae uenient in nomine meo, et multos seducent: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24) .” “E quibus inter caeteros summus hic propheta uester hostis antiqui praestigiis occupatus, daemoniorum figmentis illectus, maleficiorum sacrilegiis deditus, multorum paruipendentium corda lethali ueneno corrumpens, aeternae perditionis laqueis mancipauit. Sic nulla spiritali discretus prudentia, principi Satanae eorum fidem accommodat, cum quo ipse asperrima inferorum luiturus tormenta, uos quoque sequipedas secum arsuros, inexstinguibilis camini deputauit incendiis. Nam quo pacto inter prophetas reputabitur, aut quare non maledictione coelesti plectetur, qui Zeinab uxorem uernaculi sui Zaid specie decoris ejus obcaecatus, jure barbarico auferens, sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus (Psal. XXXI, 9) , adulterina sibi copula nexuit, seseque ex jussu angeli hoc egisse praedixit?” Multa deinde beatus Perfectus de foeditatibus et libidinibus quae lege Mahometica praecipiuntur, superaddidit; et tandem finem his uerbis fecit: “Sic fautor immunditiae, et libidinum uoluptatibus seruiens, omnes uos perennis luxuriae impuritatibus dedicauit.” Alia etiam plura, prout nouerat, de ipsius nefandissima doctrina eis exponens, multaque auditui exosa coram omnibus denuntians, licet non tunc illum superbo oculo impetierint, accensum tamen ultionis furorem in corde ad perniciem ejus reponunt.