Prólogo de Germán de Silesia al Corán (c. 1650-1669)

Praefatio

 Non male me otium ac studium meum impendisse arbitratus sum, si interpretationem Alcorani non exdiccionariis lexicisque, sed ex ipsiusmet auctoris, discipulorum, aliorumue ipsis coaeuorum uel aeuo proximorum ac ipsiusmet Alcorani domesticorum expositorum sententia et declaratione uenatus fuero. Tot namque (cum sit sermo arabicus purus et elegans in suo genere breuissimus ac neruosus) includit insulsas suppositiones, reciprocationes, allusiones ad personas gentesque particulares, nec non et dictorum aequiuocationes plurimum distantes in materia proposita, ad se inuicem comparatas. Quia saepe de eadem re disserens, semper in uno loco aliquid addit, in alio demit uel aliud quidpiam ad rem nihil faciens immiscet, quales sunt exclamationes, admirationes, superlationes prorsus insipidae. Item historiae ex Veteri ac Nouo Testamento extortae, contortae atque retortae, uitiatae confictis nominibus, eneruatae fabulosis narrationibus et applicationibus. In quibus expositores ipsius domestici, relationes respectusque a longe trahentes, ut aliquem sapidum sensum eliciant: plurimas implectunt amphibologias de personis, locis, actionibus executioni mandatis uel mandandis, deque earum modo ac ratione mordaciter certantes interdum magis sensum litterae obscurant quam declarant.

 Ratio est: cum uix in aliquo seruet ordinem narrationis et magnam prae se ferat uerborum ostentationem, incompta nonnumquam connexione, immo confusione, concludendo omnes periodos, quas ipsi signa seu oracula uocant, exaltatione attributorum diuinorum.

 Qua de causa expositores horum indicationes citantes, cum sint tam diuersae, diuersas quoque eliciunt conclusiones. Magis autem certam ex proxime antecedenti uel immediate consequenti propositione uel narratione per oppositam intelligentiam non numquam significationem colligere oportet, prout diligens lector in hac nostra litterali uersione facile aduertere poterit.

Vnde mirum non est quod multi in lingua arabica alioquin peritissimi atque studiosissimi uiri in uocum hymonymia, ad quae dicta factaque ueluti scopum referuntur, hallucinentur. Fereque fit ut quae sciri putantur aut certe ignorantur historiae phrasisque proprietas frequenter labi faciunt magnos interpretes. Et ego de me ipso fateor, non obstante commoditate tam diuersarum expositionum et non immediocri etiam praxi linguae arabicae nisi quoque Persici ac Turcici idiomatis aliqualem haberem notitiam, adhuc fortassis sicut et alii eidem hallucinationi obnoxius essem, quia hae duae linguae magis enucleate enodant non solum uim uerborum, uerum etiam energiam phrasis, quam ipsi Arabes idiomatistae aut etiam ipsius Alcorani expositores.

 Quapropter rem ad uerbum recensere animum ut arcum intendens, omnia circumspiciat beneque cognita habeat oportet, qui hunc librum cum laude interpretari uelit. Atque ita haec tam deprauata, perniciosa ac sacrilega lex, cuius nefanda doctrina iam fere omnes partes mundi infecit atque corrupit nullo labore confutari propriisque armis impugnari poterit. Simulque  tolletur  communissimum illud  opprobium, quo  nos Christianos lacessere sunt soliti (me etiam inter alios auriculari teste), seseque in sua perfidia confirmant, nempe: quod iam per mille et ultra annos (Deo, aiunt, sic disponente) tum per timiditatem, tum uero ob carentiam litterarum rationisque inopiam ac linguae impedimentum: inter tot doctores, de quibus uane gloriamur, non sit ausus quispiam soluere linguam, multo minus calamum in Alcoranum, librum caelitus datum, lucem atque recte uiae ducem omnibus hominibus. Immo nec comprehendere intellectu doctrinae illius profunditatem, argumentorum subtilitatem, demonstrationum ac rationum irrefragabilitatem, uerborum energiam, sententiarum ac phrasis elegantiam, allegoriarum conuenientiam, historiarum ueritatem et accuratam descriptionem, praeceptorum denique auctoritatem, interdictionum grauitatem et rigorem promissionum a Deo factarum ipsius obseruatoribus et factoribus certitudinem.

 Sed nec ulla uis Christianorum aut Iudaeorum uel quarumcumque aliarum sectarum ualuit umquam nec ualebit inhibere illius aestuantes fluctus, totum iam pene orbem inundantes neque obscurare splendoris ipsius ubique lucentes radios: iuxta ueridicum et irreuocabile legis huius latori caelitus datum oraculum.

 Atque ex his similibusque statuunt legis suae durationem usque ad finem mundi; libros de hoc replentes ac ubique gentium disseminantes. O utinam hoc xaenium ante pedes eorum refundamus! Et hoc nos (iuxta opinionem ipsorum) a sermonibus prohibiti depromamus! ut uideant ac re ipsa experiantur nos non in finem usque tacituros, neque timiditatis aut irrationabilitatis condemnandos: liberam aliquando emittentes uocem, stultitiae ipsorum atque infamis caecitatis redargutricem.

 Haec itaque praecipua ratio est cur tam arduam susceperim prouinciam, in qua tam multi alii interpretes (salua omnium pace) sunt lapsi: Cum non possit aliquando, ut in aliis libris, haberi recti sensus diuinatio, ex eo quod antecedit, aut sequitur, quidue sibi uoluerit auctor rusticus et illitteratus, (nam sic se ipsum appellat in Alcorano suo) nemo facile ex ipsius uerbis assequi possit.

 Item utitur saepissime uerbis emblematicis cum particulis metaphoricis, nominibus symbolicis, adiectiuis participialibus oppositorum generum significationem habentibus, locutionibus tropicis in quibus aliud ex alio est intelligendum, uel de re propia ad rem impropriam referendum per uerbi alicuius translationem usurpatam. Inserit insuper non infrequenter uocabula et dicta in lingua arabica inuentu uel usu rara. Et nomina irregulatis accentata motionibus quae uocalium uices gerunt, suntque in fine dictionis signa casuum tam ambigue ponuntur in Alcorano: maxime casus infinitiuus cuius terminatio est phatha, isque casus est communis uoci significanti modum, statum, suppositionen seu substitutionem unius pro altera aut discretionem huius ab illa, quando nullum regimen expresum praecedit, ut expositores quandoque totum insumant tempus et operam interque se multoties mordaciter decertent, ad quam speciem adducta propositio pertineat, nam in hoc consistit tota ipsorum methaphysica et theologia, licet saepissime nihil certi determinent, sed ad libitum lectoris relinquant, nisi alicuius ex discipulis impostoris auctoritate freti. Quos quia semper ipsi citant, necessarium duxi utrorumque magis classicorum nomina hic praemittere, eorum in magis difficilibus magisque obscuris locis, in mea interpretatione declarationem secuturus. In mancis autem dictis et suppositionibus euidentibus subintellecta linea subducta notabo, nomen uero expositoris pluriumue, aut has litteras (t) quae significant omnes in eo conuenire, in margine e regione collocabo.

 Quibus etiam litteris, cum nomen alicuius pluriumue appono, indicium est illum uel illos praeter alios magis dilucide et apposite sensum litterae declarare.

      Vniuersorum autem uerba et sententias, simpliciter pure ac fideliter exponam. Non enim patriam Germanorum consuetudinem pudore afficiam, neque uideri cupio rotundans uerbula, proemia atque modulos initiatorios: sed quod optimum iudicio atque sententia ipsorummet Alcoranistarum reperero et uel humili ac, (ut ita dicam), rustico in more positum stylo ac sermone, nudas ipsas uoces et enunciationes interpretatas exhibebo[1] cum scholiis declarantibus mentem auctoris emunctis de archiuio archigrammateorum suorum.

      Si quis autem impie hanc meam germanam litteralem interpretationem calumniari uoluerit, pugnabo non armis Camus, seu, ut uocant, Thesauro linguae arabicae aut quibusuis aliis lexicis dictionariisque nec etiam proprio in tyrocinio edito.

Verum ipsis rebus ualidioribus, hoc est, genuinis Alcorani expositoribus transferendo disputationem ad armamentarium Regiae Bibliothecae Escurialensis, haud ulli in orbe (maxime in hac palaestra) secundae. Vnde me gratia et fauore Catholicissimi Hispaniarum Regis Indiarumque, Philippi Quarti et RR. PP. ordinis S. Hieronymi eximia charitate in conuentu S. Laurentii omnia haec et nonnulla alia opuscula exantlata ingenue confiteor ex mandato Sacrae Congregationis de propaganda fide, auctoritate Sanctae Sedis Apostolicae. Cuius pedibus hunc meum laborem et studium ac tandem me totum supplex submitto.

Ed. de A.García Masegosa, “La Praefatio…”

Codd.
Bibliteca del monasterio de El Escorial, 1624
Biblioteca de El Escorial, L.I.3
Biblioteca de El Escorial, &. IV. 8
Bibliothèque de l’Université de Montpellier, H-72

BIBLIOGRAFÍA
 

  • German de Silesia, Fabrica overo Dittionario della lingua volgare arabica et italiana, copioso di voci e locutioni, con osservare la frase dell’una e dell’altra lingua. In Roma. Nella stampa della Sac. Congr. De Propag. Fede, 1636. Fabrica linguae Arabicae cum interpretatione latina et italica, accommodata ad usum linguae uulgaris et scripturalis. Romae. Typis Sac. Congreg. De Prop. Fid. MDCXXXIX.
       
  • M. Devic,”Une traduction inédite du Coran”, en Journal Asiatique. Huitième série. Tome premier. Paris, 1883, pp. 342 – 406.
       
  • A. García Masegosa, “La Praefatio de la traducción latina del Corán de Germán de Silesia”, Faventia 27/2 (2005), pp. 121-131.
       
  • F. Richard, “Le Franciscain Dominicus Germanus de Silesie grammarien et auteur d’ Apologie en persan”, Islamocristiana 10 (1984), pp. 91 – 107.